Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1milliaris autem cubici ex aquâ pondus iam
inuenerim lib. 10.000000.000000. erit quar­
tus analogiæ terminus lib. 16.875000.000000
pondus vnius milliaris cubici ex argillâ.
Per
hanc igitur grauitatem duco inuentam paulò
antè globi ſoliditatem mill. 294787.501105.
paſſ.
850936000, & prouenit demùm to­
tius globi terraquei grauitas, ſi mera argilla
effet, lib. 4.974539.081161.234545.
000000. quæ fortaſsè paulò maior erit eâ gra­

uitate, quam Merſenne, ſtatuebas, quia in
terræ diametro inueniendâ minùs accuratis
rationibus vtebaris, ſi ſatis memini.
Ex in­
uentâ itaque globi grauitate ſi dematur con­
ſtituta aquarum grauitas, remanet ſolius ter­
ræ pondus lib. 4.973735.823673.549545.
000000.
XCVI
Terræ gra­
uitas libra­
rum nume­
ro probabili
explicata.
Cum verò grauitas hæc intrà aquam non
tota percipiatur, ſed ſolùm iuxta exceſſum
grauitatis ſpecificæ argillæ ſupra grauitatem
aquæ ſpecificam, ſatis conſtat, quantùm
minueretur terræ pondus, & quantò faciliùs
moueretur.
Gal. Eam tamen hic intelligis, puto, ad­
hibendam circumſcriptionem, vt non toti
globo, ſed illi tantùm parti, quæ aquis cir­
cumfunderetur, grauitatem adimerent aquæ,
parem ponderi molis aqueæ æqualis; neque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index