Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
161 149
162 150
163 151
164 152
165 153
166 154
167 155
168 156
169 157
170 158
171 159
172 160
173 161
174 162
175 163
176 164
177 165
178 166
179 167
180 168
181 169
182 170
183 171
184 172
185 173
186 174
187 175
188 176
189 177
190 178
< >
page |< < (201) of 672 > >|
213201Quomodo Ignis accendatur.*catur: * teſtaturque ibi Plinius ſe vidiſſe ex eo ardentes in fo-
cis conuiuiorum mappas, ſordibus exuſtis ſplendeſcentes igni
magis, quam poſſent aquis.
Regum inde funebres tunicæ cor-
poris fauillam ab reliquo ſeparant cinere.
Similes telas in igne
incorruptas ex Amianto lapide ab antiquis contextas memo-
rant paſſim Authores, quibus inuoluta cadauera cremaban-
tur, ne quid extraneum mortuorum cineribus ſacculo Amiantino
concluſis admiſceretur.
Hinc Brachmanes ex Amianto veſtes ſuas
conficere ſolitos, vt de ſe quoddam Diuinitatis ſpecimen ederent,
ex antiquo ſcriptore Hierocle refert Matthiolus in Dioſcoridis lib.
5
cap.
113. Sed multo meliùs S. Athanaſius apud Leonem Caſtrium
in illa Iſaiæ verba cap.
43. *cum ambulaueris in igne, non com-*
*bureris, &
flamma non ardebit in te,* dixit, Sicut ex Amian-
to lapide telæ fiunt igni inuiolabiles, ita Beata Virgo Agnum
peperit, cuius glorioſo vellere facta eſt nobis veſtis immor-
talitatis.
Id quod idem S. Athanaſ. lib. de Incarn. Verbi. tanquam
rem teſtatiſſimam aſſumpſit, Si quis, inquit, *ſtipulam copioſo Amian-*
*to veſtiat, cuius natura dicitur igni reſiſtere, nibil iam inde ignem*
*metuet, vtpote munita re, quæ comburi nequeat.
* Ego verò
cum perſpectum habeam à Seplaſiarijs non rarò pro Amianto ſup-
poni Alumen ſciſſile, periculum facturus, an, qui apud me
erat lapis in villos diſſolutus, Amiantus eſſet, primùm guſtu ten-
taui, &
omnis acrimoniæ expertem deprehendi, cum tamen alu-
men ſciſſile linguam mordicet, &
tandem exulceret; deinde ar-
dentibus prunis impoſui, quas &
flatu excitaui, & in medio fo-
co diu detinui, nihilque paſſus eſt detrimenti, immò vix inte-
puerat;
alumen verò ſciſſile in igne liqueſcit, & bullas excitat.
Aquâ experiri nequiui, quia lapis integer non erat, Amian-
tus enim mergitur, Alumen ſciſſile aquæ innatat.
Sed mihi vi-
ſus ſum ſatis habere argumenti, vt Amiantum eſſe exiſti-
marem.
Dand. Quod ad Amiantum à me ſilentio prætermiſſum attinet
(ſyncerè, quod res eſt, eloquar) non ſolùm declinandam putaui
quæſtionem, Vtrùm ab Amiantone diſtinguendus ſit Amiantus,
quamuis vterque igni reſiſtere concedatur à Leonardo in Speculo
lapidum.
lib. 2. pag. 70. & 72. , verùm etiam non mihi magnam ad-
mirationem mouebat lapidis particulas incolumes perſtare in igne,
cui lapidem ipſum ex ijſdem particulis coagmentatum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index