Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1neceſſe eſt. Trabis in expeditis non continuus per frontem
parietis extendetur: ſed interſerabitur ad pares angulos et
libellam contra columnas: ut illic prorumpentia ex pariete capita
intimorum trabium ad ſingula columnarum capitula carpenda
protendantur.
Coronæ quæ trabem parietis ornant etiam por
recta iſtiuſmodi capita circumornabunt.
In prominentibus
autem licebit utrum uelis aut perpetuo trabe et coronis non in
terruptis toto ædificii ductu uti aut etiam expeditorum rationes
imitari ſimulata intimorum trabium eruptione ac prominentia.
Diximus de ornamentis quæ ad eas partes ædificiorum perti
neant: in quibus omnia conueniunt ædificia: de his uero in
quibus non conueniunt dicendum erit in proximo libro: Nam
hic ſatis habet amplitudinis.
Sed cum hic liber ea ſibi ſumpſe
rit diſquirenda: quæ ad iſtarum partium ornamenta pertineant:
nihil idcirco negligatur: quod quidem ad eam rem conferat.
In tota re ædificatoria primarium certe ornamentum in co
lumnis eſt.
Nam et una plures appoſitæ porticum parietem
omneque apertionis genus ornant: et ſimplices utique non inde
coræ ſunt.
Triuia enim theatra plateas honeſtant: trophea
ſeruant / monumento ſunt: gratiam habent: dignitatem affe
runt.
Difficileque dictu eſt quantum in ea re quod eſſet elegan
tiſſima
ueteres impenſæ coniecerint.
Alii enim minime con
tenti
pario numidico alabaſtroque marmore et eiuſmodi etiam
artificum preſtantiſſimorum adiecere manum: fecereque ut eſſent
refertæ ſignis et imaginibus: quales in templo epheſiæ Dia
næ fuiſſe ferunt numero plus centum uiginti.
Alii bales et
capitula ænea atque inaurata addidere: qualia in porticu ro
mæ duplici: quam quidem in Octauii conſulatu eius qui de
Perſio triumphauit ſtatuerunt: alii totas columnas æreas.
alii
argento ueſtitas reddidere.
Sed iſta prætereantur. Tereces
eſſe columnas oportet omnino et tornatiles.
Comperio Theodorum
quendam
et Tholum architectos in eorum officinis paſſe turbines
apud lemnum: et illic pendentes columnas ita libraſſe: ut puero
circumagente tornarentur.
Græca hiſtoria. Hoc ſit ad rem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index