Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1eſt. Quamobrem vbi paululum impetus re­
ſederit, philoſophia te munias, obduraque
aduerſus dolores illius præceptis.
Sed illico
hæc meditari à dolore, neque facilè, neque
tutum eſt:
Luctus
gentilibus
præferendi
varietas.
Lachrymæ &
ſuſpitia cur
dolorem le­
niant.
Tria qua li­
berant homi­
nem in luctu
conſtitutum ­
à periculo.
Mors repen
tina ob lu­
ctum ſiccum.
Damna cohi­
biti luctus.
Sed dices, cur ſi communia ſunt genera­
lia hominum inſtituta, linguæ tamen di­
uerſæ ſunt, & varia loquendi genera?
Id con­
tingit ex locorum natura, quum Itali vix pe­
ctore vocem poſſint edere, Hebræi facilli­
mè, nec niſi fermè cum quodam ſonitu loqui
poſſunt, inde tranſlatæ voces, quum non
propriam aſſequuntur pronunciationem, de­
generant
.
Sed & vulgus dum ſine cura profert
illas, vitiat & adulterat: vnde linguarum va­
rietas à plebe ſemper ducit originem, vin­
cente multitudine.
Inde in nundinis miſta
colluuie gentium, variarumque linguarum,
perpetuò alia nomina ſurgunt, quibus naſ­
centibus velut etiam hominibus, neceſſe eſt
illa, quæ horum loco ſtabant interire.
Vtili­
tas verò quæ ex varietate linguarum habe­
tur, eſt vt omnes animi affectus poſſint ex­
plicari.
Cuius rei indicium eſt, quòd neque
Homeri ſententiam Latinè, aut materna no­
ſtra lingua expreſſeris, nec Virgilij Græcè,
aut materna lingua, multò minus Franciſci
Petrarchæ ſenſus carminibus materna lin­

gua editos Latinè Gręcéve.
Vt verò hæc vti­
litas varietatis linguarum, ſic commercia ſi­
militudinis.
Apud pleraſque tamen gentes
commerciorum cauſa tum originis duplex
lingua in vſu fuit: tum verò quæ plebem à
patritiis diſtingueret, velut apud Romanos,
vel Ciceronis teſtimonio.
Vnde quæſtio illa
diſcuſſa, an materna lingua ſcripſerint Cice­
ro, Liuius, Saluſtiuſque.
Certum eſt aliam
fuiſſe linguam politiorem quàm plebis, non
tamen adeò differentem à materna, vt noſtra
à Latina.
Id etiam clarè perſpicies ſi oratio­
nem Vitruuij, qui vir plebeius erat, orationi
Ciceronis viri conſularis conferes.
Sic nunc
Græci habent vulgarem, & pertritam aliam
ab ea in qua libri tot celebres antiquorum
Græcorum habentur.
Et Turcæ propria pro
vulgari, Patritij Illyrica loquuntur, eruditi
Arabica aſcribunt, atque interpretantur.
Iu­
dæi quoque regionis quam incolunt linguam
habent, & propriam, quæ Hebræa eſt.
Nos
etiam Italicam habemus à Latina diſtinctam,
aliamque politiorem, quàm Thuſcam, ſeu
Hetruſcam appellamus: adeò vt non iam
duas, ſed tres linguas ſingulæ nationes ha­
beant.
Nam & Romani (vt dixi) loco popu­
laris, & patritiæ, quæ illis erat qualis nobis
Hetruſca, Græcam habebant loco noſtræ
Latinæ linguæ.
Græci quoque antiqui ha­
buerunt popularem, & expolitam linguam:
pro exotica aliud genus erat linguæ, quod fa­

cilè qui eorum poëmata leget, percipiet.
Afri
quoque triplicem habent linguam: nam prę­
ter expolitam, & popularem eſt.
Africana
propria, in qua plurimos libros è Latina
conuerſos, qui à Latinis deſiderantur, ſupe­
reſſe affirmat Ioannes Leo Africanam, nunc
dico non propriam rurſus, ſed Arabicam.
Nam conſtat libros Galeni plurimos, tum
cæterorum in Arabicam linguam tranſlatos
eſſe, quibus nos caremus.
Et horum etiam
pars aſque Græco exemplari apud nos eſt,
quamvis perexigua.
Multa perierunt incu­
ria, alia ſeruantur etiam abditis in locis.
Re­
fert Munſterus, in Fuldæ ciuitatis Germaniæ

cœnobio, quod templo adiacet principali, in
quo beatus Bonifacius, qui Germanos ad
Chriſti fidem vertit, ſitus eſt, bibliothe­
cam eſſe à Carolo Magno annis iam ſeptin­
gentis inſtructam omni librorum genere, at­
que adhuc extare.
Ita latent vndique monu­
menta magnorum virorum, linguiſque ſer­
uantur, modò non indigenarum, modò ne­
que propriis.
Eſt enim Germanis idem tri­
plex vſus linguarum qui omnibus aliis.
Nec
ſolùm legendi, ſcribendique notis, ac loquen­
di differunt gentes, ſed & ſcribendi modis.

Nam Latini à dextra in ſiniſtram, Hebræi à
ſiniſtra tendunt ſcribentes in dextram.
Indi
Cambaienſes à ſurſum deorſum.
Neque alij
poſſunt excogitari ſcribendi modi, niſi ſi
quis etiam tranſuerſim velit.
Romani du­
plici lingua
vtebantur.
Libri in lin­
gua Africa­
na, ex Lati­
no verſi, qui
apud nos de­
ſiderantur.
Bibliotheca
maxima.
Scribendi
tres modi.
Difficillimum verò eſt, ex omnibus homi­
num actionibus, duobus ſimul motibus con­
trariis manere: velut manum eleuando pe­
dem demittere: ſpiritum ore exſufflare, nari­
bus attrahere: quòd Moſchouitæ tubicines
facere ſolent: vt alterum cithariſtæ, vtrunque
vſu conſtat: & vt hoc vltimum admiratione
dignum, tibicinem videre perpetuò buccas
inflantem, ita illud vtiliſſimum: quòd eò

traduci poteſt, vt ad diuinationem, & lucrum
maximum conducat.
Mutilos hos ſolemus
vocare, cæci, ſurdi, ſtrabi, claudi, ſex digiti, ta­
liaque monſtra naturæ, quæ moribus prauis
prædita ſunt.
Facillimè negotium abſoluunt
Aſtronomi, maleficas dominari dicentes, à
quibus flagitiorum colluuies ortum habet.
Nos dicemus aberraſſe naturam in faciliori­
bus, ob id verius in difficillimis defeciſſe:
itaque vt omnes mutili improbi ſunt, ita
non omnes, qui corpore ſunt non vitiati in­
tegris ſunt moribus: nam plus exigitur ad
formandum, abſque culpa animum quàm cor­
pus.
Ergo peſſimi ſunt omnium gibbi, cùm
error ſit circa cor principium totius corporis
poſt cæci, ſtrabique quòd circa cerebrum na­
tura deliquerit.
Inde muti, ſurdique nam in
minus nobili cerebri parte natura defecit.
Inde claudi, hos ſequuntur qui in magno
membro ſunt vitiati, poſt quos ſex digni, &
qui digitos habent iunctos: nam in minus
neceſſariis aberravit.
Vltimus locus eſt ver­
rucis, ac veſtigiis, quæ cicatrices æmulan­
tur.
Sed verrucas extirpare licet oleo vitrioli

etiam naturales.
Sicut & glabrum locum
efficit, ſi ipſum primò oleo linias, pòſt
madefactum linteum lixiuio, in quo calx,
& auripigmentum incocta, & diſſoluta ſint:
poteſt enim hoc medicamentum radicitùs
pilos extirpare: & niſi oleo præuertas (vt
dixi) aut etiam diutius hæreat, medicamen­
tum excoriat.
A qua etiam prima deſtillatio­
nis gypſi, & ſalis gemmæ idem facit, ſecun­
da acrior eſt.
Eodem modo variolarum ve­
ſtigia, & quæ lentibus ſimilia videntur,
acetum deſtillatum acerrimum tollit: opor­
tet autem ſequenti die aqua abluere locum
in qua furfur, & malua decocta ſunt.
Ve­
rùm poſtquàm in ornatus mentionem in

cidi, de his quæ ad pulchritudinem faciunt
dicendum eſt.
Tria verò ſunt illius capita,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index