Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1pondus parum tendit? quod tamen repugnat experimentis; ſi enim fiſtula
ſit tantum vel vnum vel duos pedes alta, etiam ſubducto digito non deſcen­
dit Mercurius, vt patet, deſcendere tamen deberet, licèt minus.
Antim. Fateor gravem eſſe difficultatem; ad quam tamen reſpondeo,
duo eſſe capita, ex quibus dicta reſiſtentia petitur; primum eſt, vt educatur
ex poris, alterum vt tendatur; ſi tantùm ſecundum caput conſideretur, ma­
gna vis ponderis, multum; parva verò, parum illam materiam tendit; quo­
ad verò primum, ea eſt reſiſtentia, quæ determinatam vim exigit, vt ſu­
peretur; Cogita quæſo fixum in ligno clavum, qui tanta vi dumtaxat re­
figitur, non verò minore; ita prorſus ex poris corporum illa materia edu­
ci nequit, niſi tanta vis applicetur; vbi verò ſemel educta eſt, pro majo­
re vel minore pondere magis vel minùs tenditur; hinc ſi aëris tantulum
immittatur in fiſtulam BD, non tantùm infra C deſcendit Mercurius,
verùm etiam materia illa, quæ jam educta eſt, & aëri admixta, maximè
dilatatur.
Chryſocom. Non video, quæ vis deſideretur, vt educatur ex Mer­
curio, corpore ſcilicet liquido, quod parum reſiſtit: idem de aqua di­
cendum eſt,
Antim. Immò videtur, quod minore vi opus ſit ad educendam illam
materiam ex Mercurio, quàm ex vitro, cùm multæ partes movendæ,
& quaſi amovendæ ſint; cùm tamen in corpore ſicco paulò liberiores ſint
pori; non eſt igitur dubium, quin aliqua reſiſtentia ſit; cogita rete quod­
dam perexiguis annulis diſtinctum, quod ſine aliqua reſiſtentia ex aqua
non educitur, non eſt igitur mirum, ſi cum illa materia ex tot meandris &
pororum labyrinthis eruenda ſit, tanta ſit in hoc difficultas, vt majore vi ad
eam ſuperanda, opus ſit, quàm reverà ſit pondus Mercurij extantis CI.
analogia clavi refigendi, præſertim ſi per diverſos anfractus eat, rem iſtam
ob oculos ponit.
Auguſtin. Illa igitur materia per poros vitri abundè ab extrinſeco aëre
intra fiſtulam adduci poteſt; nulla ergo tenſio intercedit; immò hæc ſen­
tentia eadem eſſe videtur cum illa, quam vltimo loco impugnabas.
Antim. Licèt ex poris vitri educatur, non tamen ex hoc ſequitur, illam
ab aëre extrinſeco elici; nec enim pori illi ita ſunt pervij, vt liber tranſi­
tus pateat; alioquin, nullum corpus vnquam comprimi poſſet, nullum
tendi, aut dilatari; equidem in corpore liquido ſecus accidit; cùm enim
non ſine aliquo partium motu hæc fiat, ex iis eductio, inde fit, vt materia
illa dilatabilis meliùs colligatur, ad aliquam ſcilicet altitudinem.
Acce­
dit quòd in illo deſcenſu agitantur corporis liquidi partes, & hæc agita­
tio collectionem materiæ dilatabilis non parum juvat; hinc fortè procedit,
vt laudatus ſupra Autor etiam obſervat, longè majore vi opus eſſe ad edu­
cendum ex Cylindro cavo embolum, cujus extrema baſis ita adhæret fun­
do Cylindri, vt nihil aëris interceptum maneat.
Chryſocom. Putabam fieri non poſſe, vt embolus abeo fundo vlla vi hu­
mana avelleretur; immò putabam te eſſe in eadem ſententia.
Antim. In ea fui aliquando, ne quid diſſimulem, novis tamen experi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index