Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 283 > >|
1vel ellipſis circa NO baſibus AQTC portionis parallelæ
qua ratione cylindrus, vel portionis cylindricæ FX eiuſ­
dem altitudinis portioni AQTC, baſis erit circulus
æqualis circulo maximo, vel ellipſis ſimilis, & æqualis ei,
cuius diameter NDO, baſibus AQTC portionis paral­
lelæ.
Dico portionem AQTC ad cylindrum, vel por­
tionem cylindricam FX, eſſe vt duo rectangula BSR,
DES, vnà cum duabus tertiis quadrati ES, ad quadra­
tum BD.
Ijſdem enim conſtructis, & notatis, quæ in an­
tecedenti, excepto cylindro, vel portione cylindrica, quæ
circa axim ED ſteterat:
planum præterea minoris
baſis QT portionis AQ
TC extendatur: & ſe­
cans tria ſolida, & figuras
planas per axim poſitas in
eodem plano, faciat ternas
ſectiones, circulos, vel elli­
pſes ſimiles ei, quæ eſt cir­
ca NO: & earum diame­
tros IX, PV, QT, in
eadem recta linea commu­
ni ſectione extenſi plani, &
156[Figure 156]
eius, quod per axem: quæ quidem diametri ſectæ erunt om­
nes bifariam in centro S communi trium prædictarum pla­
narum ſectionum.
Denique coni, vel portionis conicæ HDG
fruſto PKIV abſciſſo vnà cum portione AQTC, ſit
circa axim SE circumſcriptus cylindrus vel portio cylin­
drica ZV.
Quoniam igitur per XIIII huius, reliquum
ſolidi FX, dempta portione AQTC, æquale eſt fruſto
PKLV; erit reliqua portio AQTC, reliquo eiuſdem
ſolidi FX, dempto fruſto PKLV æqualis.
Et quoniam
eſt vt PV ad KL, ita SD, DE, propter ſimilitudinem
triangulorum: & vt rectangulum ex KL, & differentia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index