Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Hic quoque, confligunt hiemes aestatibus acres.
Propterea sunt haec bella anni nominitanda,
Nec mirum est, in eo si tempore plurima fiunt
Fulmina, tempestasque cietur turbida caelo:
Ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
Hinc flammis, illinc ventis, humoreque mixto.

Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
Perspicere, & qua vi faciat rem quamque videre:
Non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
Indicia occultae divum perquirere mentis:
Unde volans ignis pervenerit, aut in utram se
Verterit hic partem; quo pacto per loca saepta
Insinuarit, & hinc dominatus ut extulerit se:
Quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.

Quod si Iupiter, atque aly fulgentia divi
Terrifico quatiunt sonitu caelestia templa,
Et iaciunt ignem, quo ducit quemque voluptas:
Cur, quibus incautum scelus aversabile cumque est
Non faciunt, icti flammas ut fulguris edant
Pectore perfixo documen mortalibus acre?

Et potius nulla sibi turpi conscius reii,
Volvitur in flammis innoxius, inque peditur,
Turbine caelesti subito correptus, & igni?

Cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?

An tum bracchia consuescunt, firmantque lacertos?

In terraque patris cur telum perpetiuntur
Optundi?
cur ipse sinit, neque parcit in hostis?
Denique cur numquam caelo iacit undique puro
Iuppiter in terras fulmen, sonitusque profundit?

An simul ac nubes successere, ipse in eas tum
Descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?

In mare qua porro mittit ratione?
quid undas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index