DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 288 > >|
97
Hinc autem conſiderandum
eſt quomodo fiat motus; quia,
cùm funis ſit religatur in F, vectis
NO in prima figura habebit ful­
cimentum O, pondus in medio,
& potentia in N.
ſimiliter quo­
niam funis eſt religatus in E, ve
ctis PQ habebit fulcimentum P, &
pondus in medio, & potentia in
q.
idcirco partes orbiculorum
in N, & Q ſurſum mouebuntur;
orbiculi ergo non in eandem, ſed
in contrarias mouebuntur partes,
videlicet vnus dextrorsum, alter ſi­
niſtrorſum.
& quoniam potentiæ
in NQ eædem ſunt, quæ ſunt in
LM; potentiæ igitur in LM æ­
quales ſurſum mouebuntur.
ve
ctis igitur LM in neutram moue
bitur partem.
quare neq; orbicu
lus circumuertetur.
Itaq; LM
erit tanquam libra, cuius centrum
D, pondera〈qué〉 appenſa in LM
æqualia quartæ parti ponderis C;
vnuſquiſq; enim funis LN MQ
quartam ſuſtinet partem ponderis C.
mouebitur ergo totus orbi
culus, cuius centrum D, ſurſum; ſed non circumuertetur. 191[Figure 191]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index