Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1
Admotum ſcilicet generationis per ſe à generante natum,
ad per ſe motum impedimenti ab eo factum, quod impedimen
tum abstulit, ad motum medij à propria medij forma exor­
tum; & ad motum elementi, ab eiuſdem elementi propria etiam
forma productum.
et motores per accidens, ad huiuſmodi per
ſe motores hac ratione ſunt redigendi.
Id est, ad id, quod ele­
menta per ſe gignit: ad formam elementi elementa, per ſe
mouentem: ad id quod impedimentum mouet, dum illud per
ſe tollit, & ad propriam formam medij, quæ per ſe mouet me
dium, vt ergo nihil redundans, ita nihil imminutum, ſed ea tan­
tum
, quæ neceſſaria ſunt hæc ſecunda propoſitio hoc modo ex­
poſita continet.
Contra tertiam ſecundæ partis propoſitionem, in
qua modus, quo ad locum elementa mouen­
tur, copiosè diſputatur.
Cap. III.
In hac parte proprium elementorum locum non mouere.
vt finis demonſtrare contendimus, & prius quam argumen­
tum adducatur, duo ponuntur: quorum alterum illud eſt,
quod ab Aristotele ſcribitur libro quarto de cælo particula
vigeſimaquinta: cuius hæc paraphrastica ferè ſunt verba,
quod tale est facultate, ei ſimile eſſe dici poteſt, quod tale iam
eſt actu, vt ignis, qui re ipſa, perfectus eſt, & actu in ſuperiori
loco, vt in ſimili quieſcit, qui ex facultate ad actum prorum­
pit, extra proprium locum exiſtit, & in ſuperiorem plagam
ad ſibi ſimilem ignem ſubuolat, vt terra extra centrum, qua vis
ratione conſtituta, ad terram in centro, vt ad ſimilem fertur &c.
hæc ab Ariſtotele parum immutata ſcribuntur.
Alterum, quod ponimus est. Ignea vniuerſitas, in eum lo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index