Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1mentis edoctus in meliorem ſententiam deſcendi; & verò longè diffici­
liùs educitur ex corpore ſicco illa materiæ copia, quæ ad occupandum to­
tum illud vacuum neceſſaria eſt; ſed hæc nihil ad præſentem quæſtionem;
accedit, quod embolus ſino corio, Cylindro cavo rectè non congruit; co­
rium autem poroſum eſt & ſpongioſum, at que adeò multum aëra, multum­
que prædictæ materiæ continet.
Auguſtin. Sed quæſo te, quando altiſſima eſt fiſtula, vnde tanta copia il­
lius materiæ, qua ſcilicet ſegmentum CD repleatur, quando longiſſi­
mum eſt?
Antim. Demus hoc, nec enim vnquam probatum eſt, in longiſſimis
illis fiſtulis; Demus, inquam; cavæ ſuperficies vitri ſunt vt altitudines; item
labentis Mercurij quantitates, ſeu Cylindri ; quid mirum ergo, ſi in eadem
proportione materia dilatabilis ſuppeditetur?
Chryſoc. Nunquid fortè meliùs diceres, ſi partibus dumtaxat aëris inter
Mercurium & cavam ſuperficiem fiſtulæ interceptis hoc tribueres?
Antim. Non ſunt haud dubiè aëris partes inter partes Mercurij, nec
etiam inter Mercurium & dictam ſuperficiem cavam, ſed tantùm partes
illius materiæ dilatabilis, quæ cadente Mercurio inde facilè educitur: &
verò cùm aër, ſi quis intruſus ſit, ita ſuum locum occupet, vt inclinata fi­
ſtula Mercurius totam cavitatem CD non occupet, ſed ſpatium neceſſa­
rium aëri relinquat; vbi Mercurius aſſurgens nullum ſpatium vacuum re­
linquit, vt aliquando accidit, nullus profectò aër ineſt.
Auguſtin. Legi apud Autorem ſupra laudatum, ſi fiſtula multiplici ſuc­
cuſſu fatigetur, dum in eam Mercurius infunditur, ſegmentum Mercurij
extantis inde altius fore; immò ſi ferrum candens admoveatur lateri fi­
ſtulæ CI, aſcendunt quædam aëris bullulæ; aër igitur Mercurio inerat:
idem in aqua fieret.
Antim. Illæ bullæ non ſunt aëre plenæ, ſed vel humore rarefacto, qui
multus ineſt Mercurio, vel illa materia tenui, quæ facilè rareſcit; quan­
quam dicerem potiùs, humorem rarefactum; vt enim materiam illam te­
nuem ad elementum aëris propiùs accedentem, vtpote neceſſariam ad
multos naturæ vſus agnoſco, ita & admitto humorem quendam ſubtilem,
ad elementum aquæ proximè accedentem, ſine quo fortè frigoris, effe­
ctus explicari non poſſunt: ſed veni quæſo ad alias, quæ tibi ſubortæ ſunt
difficultates.
Auguſtin. Illa materia, quæ poſt deſcenſum Mercurij ſegmentum
CD obtinet, eſt rarior & levior aëre; igitur aër extrinſecus per medium
Mercurium in illam gravitat; ſi ergo hæc vis gravitationis Cylindri aëris
extrinſeci major eſt vi gravitationis Mercurij extantis CI, illam haud
dubiè ſuperabit, attollet que Mercurium; idem faciet, ſi æqualis ſit; acce­
dente ſcilicet vi tenſæ materiæ; ſi denique minor eſt, cur non vincitur deſ­
cenditque Mercurius infra C?
Antim. Licèt hæc omnia darem, nihil tamen inde contra meam hy­
potheſim; ſupponamus enim exempli gratia, vim Cylindri aëris extrin­
ſeci pluſquam centuplo majorem vi gravitationis Mercurij CI; non po-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index