Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1vel vt naturalis ſeruetur, aut expoliatur, aut
odoribus iucuedis gratia addatur.
Singula­
ria autem recenſere, præſentis non eſt in­
ſtituti, ſed ad libros de Rerum Varietate
pertinet.
Cur mutili
mali.
Quomodo
depiletur lo­
cus.
Veſtigijs
cutis delen­
dis.
Dentibus de­
albandis.
Emaculantur igitur primùm dentes tar­
taro in aquam mutato, dum marmoreo
vaſe ſepelitur.
Idem ex aqua, quæ primò de­
cidit ex deſtillatione halinitri, aluminiſque.
Senſim quoque mundantur, ſi radice ma­
luæ aſſiduè fricentur.
Et illud præſtantiſſi­
mum, quòd mollitiem gingiuas non ero­
dit, & dentes ob aſperitatem purgat, exper­
tumque eſt.
Cruſta panis tantum aduritur,
vt vertatur in carbones, deinde contuſa af­
fricentur dentes, aquaque nitida lauentur.
Apium cùm multa alia ſint eo odoratiora,
oris fœtorem, ſiquid aliud, emendat: an
quia præter odoris magnitudinem, quo te­
trum odorem obſcurat, vehementer dige­
rit, & attenuat, hæretque multum ob pin­

guedinem humidi?
At maculas autem de­
lendas faciei tartaro vtemur, lationibuſque
ex aqua maluæ, & in qua triticeum furfur
reſederit.
Quæ ſplendorem afferunt ac nito­

rem, ex oui candido, ex ſudore oui, aut flo­
ribus maluæ, tum ſaccharo conſtant.
Quæ­
cunque etiam ſplendent, ex eo genere ſunt
vt argentum ſublimatum: ſed longè præ­
ſtantius & innoxium talchum, ad fucum
faciendum, ſi præparetur quaſi natum.
Quæ
manus expoliunt, molleſque faciunt, &
dealbant, vel fel bouis cum plurima aqua,
vel id excrementum quod ex martiacocta
vaſorum accidit ſimile vitro contritum, aut
ſapo ex oleo palmarum: mundant enim hæc
mirabiliter manus.
Addunt alij communi
ſaponi iridis radicem contritam, alij con­
chyliorum teſtas, alij ſepiæ cinerem: ſed
hæc experimento probata.
Quæ autem la­
bia, manuſque à ſciſſuris tuentur, & mol­
liunt, odorémque bonum reddunt, pingue­
dines ſunt, atque in eo genere odoratæ &

ſynceræ, quarum vſus commendatur.
Ars
autem talis eſt.
Pinguedini recenti quan­
tum ponderis habet, atque inſuper dimi­
dium amarici, maioranam vulgus vocat, aut
roſarum, aut myrti foliorum, aut cyperi
contundendo immiſce, & in paſtillos diui­
de, recondéque mero ſpargens in vaſe con­
cluſa in vmbra per horas 24. plus, minuſ­
ve: inde aqua ſuperiniecta paſtillis coque
leniter, atque cola.
Inde rurſus cùm dimi­
dio maiore pondere eiuſdem odoratæ her­
bæ qualiſcunque fuerit in mundo vaſe con­
tuſam, & in fruſta diuiſam reponito, per­
mittóque coniectam horis totidem.
De­
mùm fruſta collecta ſuperiniecta aqua co­
quito, reponitóque colatam, denuò addens
odoratam herbam: ac id dum ter, quaterve
feceris, odorémque combiberit, quod puriſ­
ſimum eſt, ſeruato, addens ſi libet garyo­
phyllum, crocúmve, aut moſchum, aut
zibethum.
Semper autem vino fruſta aſ
pergi debent eoque odorato, vt melius odo­
rem pinguedo combibat.
Aliter pinguedo
cum vino, cui odorata infuſa fuerint, ſæ­
pius excoquitur, donec odorem ſuſceperit:
nam vinum celerius aqua, & odorem pro­
prium pinguedinis tollit, & aromatum odo­
re illam imbuit, & ne putreſcat aut ranci­
da fiat, quod ( vt dixi ) vitium pinguedi­
num proprium eſt, magis prohibet.
Huius

generis eſt compoſitio pigmentariorum po­
mata appellata, quæ molles manus reddit,
prohibet rugas, atque ſciſſuras in eis, tum
labis, & odorem bonum præſtat.
Et ſca­
biem pellit, maximè ſi ſtyrax, quam liqui­
dam vocant, tertia ex parte addatur.
Et in
vniuerſum omnibus cutis vitiis aptiſſima
eſt atque ob id maximo in vſu apud Italos.
Eius compoſitio, quæ præſtantiſſima eſt, ta­
lis eſt: Pinguedinem ceruinam, ſuillæque
partem quartam, & medullæ cerui tan­
tundem, miſcent: alij pro ceruina hœdi­
nam ſubiiciunt, alij medullam prætermit­
tunt.
Has purgatas ab omni ſorde, pelli­
culiſque vino albo lauant, exprimuntque
toties, donec vinum totum, & quicquid
eſt ſorditiei in eo auferatur, remaneatque
ſyncera pinguedo ſicca atque puriſſima.
In
binas huius pinguedinis puræ libras addunt
Appianorum pomorum octo, decémve car­
nem mundatam atque contuſam, garyo­
phyllorum tenuium ſemunciam, nucis my­
riſticæ vnciæ partem quartam, Indicæ ſpi­
cæ grana ſex, aquæ roſaceæ optimæ libras
quatuor, coquantur lento igne omnia con­
tecto vaſe, donec aqua fermè tota conſum­
pta ſit, deinde colatam excipiunt vaſe aqua
roſacea ſæpiùs abluto, poſt addunt ceræ vn­
cias quatuor candidæ atque puræ, olei amy­
gdalini dulcis atque recentis vncias ſex: li­
queſcunt omnia excolata excipiuntur vaſe
mundo, roſaceáque aqua ſæpius purgato.
Demùm vt coacta fuerit, ſæpius ac ſæpius
aqua roſacea moſcho addito, aliiſque odo­
ratis aquis, ligneóque piſtillo diu agitatur
ac permiſcetur, donec odorem ſuauiſſimum
combibat, & vaſe vitreo in vmbra boreali
reponitur, ſeruaturque.
Hæc igitur ſunt ve­
lut exempla eorum, quæ ad decorationem
pertinent, nam de pilis eradicandis nuper
diximus, quare ad inſtitutum ordinem re­
uertamur, de hiſque dicamus, in quibus,
magis, quàm mutilis natura aberrat.
Oris fœtori.
Maculis fa­
ciei delendis.
Fuci.
Manus de­
albantia.
Pinguedines
odoratæ quo­
modo fiant.
Pomata.
Ea autem ſunt monſtra. Horum plura ſunt

genera, neque enim in ſpecies referuntur, quam­
obrem
in finitarum ſunt ſpecierum.
Referunt in
Cracouia infantem natum cum promuſcide
naſi loco, oculis rotundis atque alatis, auri­
bus aſininis, aliis duobus oculis ſupra vmbi­
licum, cauda muris, ſed bifida, adeóque longa,
vt caput ſuperexcederet, manus pedéſque qua­
ternis digitis, ad vnguem accipitris digitis
ſimillimis, ſed tres membranæ velut anſeri­
ni colligabantur.
Sub alis, & intra cubitos,
& ſupra genua ſingula capita canum pro­
minebant, vt eſſent omninò numero ſex.
Su­
peruixiſſe tribus horis ferunt tam horrendum
monſtrum: adeò vt mirari minimè opus ſit,
quòd Pauſanias dicat, ſua ætate mulieres
monſtra peperiſſe Minotauro longè horri­
biliora Sed tamen illud mirum eſt, quòd de
his tanquam de ſuperuicturis mentionem
fecerit: nam Minotaurus, ſi modò fabula non
eſt, quod magis reor, ſuperuixiſſe vſque ad
adultam fertur ætatem.
In Moguntio quo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index