Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
211
211 (205)
212
212 (206)
213
213 (207)
214
214 (208)
215
215 (209)
216
216 (210)
217
217 (211)
218
218 (212)
219
219 (213)
220
220 (214)
< >
page |< < (208) of 760 > >|
214208PHYSICORVM ARIST. neceſſe eſt, infinitæ nanque uires uiribus ſunt maiores fini-
tis.
At nullum eſſe tempus omnino poteſt, quo uires illæ mo
uerent:
nam ſi ſit A tempus, quo uires infinitæ calefe cerunt
uel pepulerunt:
A B uerò ſit tempus id, in quo finitæ quæ-
dam uires mouerunt:
hiſce uiribus ſi maiores finitas uires
ſemper addidero, ad eas tandem uires perueniam, quæ mo-
uere in A tẽpore poſſunt:
finito nanq; cuiuis, finitũ ſemper
addidero, omni quouis illud definito faciam maius:
& ſi ab-
ſtulero, minus identidem faciam.
Ergo tẽpore in eodem, aut
æquali finitæ, ac infinitæ uires mouebunt:
hoc autẽ eſt im-
poßibile fieri:
ergo nõ poteſt, ut magnitudo finita uires ba-
beat infinitas.
Neq; igitur fieri poteſt, ut infinita in magni-
tudine finitæ ſint uires, atq;
quanquàm fit ut minore in ma-
gnitudine plus uirium inſit.
multò tamen maiores ſunt in
maiore.
Sit itaq; magnitudo infinita A B, itaque pars eius
C B, uires aliquas habet, quibus D, mouit aliquo in tem-
pore quod D F literis deſignetur.
Si igitur ipſius C B du-
plam cepero magnitudinem (hac enim nunc ratione uta-
mur) illa temporis in dimidio quod eſt E G:
idem D profe-
ctò mouebit.
Quòd ſi hoc pacto ſumpſero partes, A B qui-
dem magnitudinem nunquam tranſibo, tempore uerò dato,
ſemper accipiam minus.
Erunt ergo uires ipſius A B ma-
gnitudinis infinitæ, omnes enim finitas exuperant uires.
Omnium autem finitarum uirium tempus etiam finitũ eſſe
neceſſe eſt:
nam ſi aliquo in tẽpore moueant tantæ, maiores
minore in tẽpore quidem, at definito, mouebunt conuerſio-
ne contraria rationis.
Sunt autem infinitæ uires, perinde
at que multitudo magnitudoq́;
infinita eſt ea, quæ multitu-
dinem omnẽ magnitudinemq́;
exuperat definitã. Licet autẽ
hoc idem ſic etiam demonstrare:
accipiemus enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index