Clavius, Christoph, Geometria practica

Page concordance

< >
Scan Original
211 181
212 182
213 183
214 184
215 185
216 186
217 187
218 188
219 189
220 190
221 191
222 192
223 193
224 194
225 195
226 196
227 197
228 198
229 199
230 200
231 201
232 202
233 203
234 204
235 205
236 206
237 207
238 208
239 209
240 210
< >
page |< < (184) of 450 > >|
214184GEOMETR. PRACT. KAO; ac proinde multo mai{us}, quam dimidium trianguli mixti KAO, cui{us} vnum la-
t{us} eſt arc{us} A O.
Eadem ratione erit K O X, mai{us}, quam dimidium trianguli mixti
KOB, cui{us} vnum lat{us} eſt arc{us} O B.
Auferendo ergo triangulum KVX, ex figura mi-
ſtilinea K A B, in qua vnum lat{us} eſt arc{us} A O B, ablatum erit pl{us} quam dimidium.
Subtractis igitur quatuor eiuſmodi triangulis K V X, L Y a, M b c, I d e, ablatum erit
plus, quam dimidium ex quatuor reſiduis extra circulum, &
ſic deinceps. Ponantur
igituriam octo triãgula mixta reſidua, quorũ baſes ſunt arcus AO, OB, BP, &
c.
minora magnitudine z.
Cum ergo circulus cum z, æqualis poſitus ſit triangulo
F G H, erit circulus cum illis octo reſiduis, hoc eſt, figura Octogona V X Y,
a b c d e V, minor eodem triangulo F G H.
quod eſt ab ſurdum, cum maius fit:
quippe cum perpẽdicularis EO, æqualis ſit lateri F G, &
ambitus Octogini ma-
ior circumferentia circuli, hoc eſt, recta GH.
Hinc enim fit, triangulum rectan-
gulum, cuius latus F G, æquale perpendiculari EO, &
alterum latus æquale am-
bitui Octogoni, maius videlicet, quam GH, maius eſſe triangulo FGH.
Cum er-
go illud triangulum ſit, ex ſcholio propoſ.
41. lib. 1. Eucl. æquale rectangulo ſub
FG, &
ſemiſſe ambitus Octogoni comprehenſo; hoc autem rectangulum O-
ctogono æquale, ex propoſ.
2. lib. 7. de Iſoperimetris: erit quoq; Octogonum
maius triangulo FGH.
Nõ ergo minus eſſe poteſt, ac proinde circulus ABCD,
minor non eſt triangulo FGH:
Sed neque maior eſt, vt demonſtrauimus. Igi-
tur æqualis eſt, quod erat demonſtrandum.
SCHOLIVM.
Iosephvs Scaliger, vel quia vim huius demonſtrationis non perpendit,
vel quia ſuæ circuli quadrandi rationi vidit eſſe contrariam, non eſt veritus Ar-
chimedem hoc loco falſitatis arguere:
conaturque oſtendere, non rectè ab eo
demonſtratum, circulum æqualem eſſe triangulo rectangulo, cuius vnum latus
ſemidiametro, &
alterum circumferentiæ circuli eſt æquale. Nam, ait, ſi de-
monſtratio Archimedis bona eſt, demonſtrabitur eodem modo, circulũ æqua-
lem eſſe triangulo rectangulo, cuius vnum latus circa angulum rectum ſemidi-
ametro æquale eſt, &
alterum peripheria circuli maius. Sit enim in triangulo
lmn, latus quidem lm, trianguli ſemidiametro circuli E A, æquale, at mn, peri-
pheria maius.
Concedit ergo Scaliger, circulum non eſſe maiorem triangulo
FGH, rectè eſſe ab Archimede demonſtratum, hoc eſt, triangulum F G H, cuius
latus GH, peripheriæ eſt æquale, non eſſe minus circulo, ac proinde neque tri-
angulum lmn, cuius latus m n, maius eſt peripheria, circulo minus eſſe.
Con-
cedititem, rectè probatum eſſe, circulũ non eſſe minorem triangulo FGH, ſi la-
tus GH, peripheriæ ſit ęquale, hoc eſt, triangulum FGH, non eſſe maius circu-
lo.
Sed negat, ex hoc ſequi, triangulum FGH, eſſe æquale circulo. Cur? quia,
inquit, eodem modo, ſi baſis m n, maior eſt peripheria, ſed minor circumſcripti
polygoni ambitu, (hoc enim contingere, ait, nihil prohibet) polygonum erit
quidem maius triangulo l m n, quod ambitus polygoni maior ſit recta m n, &

ſemidiameter EA, rectæ l m, æqualis.
Sed reſectis portionibus, ſequeretur, idẽ
polygonum eſſe triangulo l m n, minus, quod eſt ineptum.
Ita ne verò mi Sca-
liger?
Non aduertis, te cum hypotheſi pugnare? Nam poſito latere m n, ma-
iore, quam peripheria;
quando eo peruentum erit, polygonum eſſe minus tri-
angulo l m n, (ſi nimirumrelictæ portiones minores fuerint magnitudine z,)

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index