Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1enim terra vniuerſa intrà aquam demerſą
deliteſceret.
Prætereà quamuis totius terreæ
portionis in aquâ exiſtentis grauitas minuere­
tur, ſegmenti tamen vltra Vniuerſi cen­
trum poſiti grauitas imminuta vel auctą
nihil iuuaret, cùm motui illa non repugnet,
dum deſcendit: ideò ſolùm ſegmenti ſupe­
rioris pars aquis immerſa attendenda eſſet:
atque adeò quò magis terræ centrum ab vni­
uerſi centro remoueretur, eò augeretur ma­
gis pondus, quia plus terrenæ molis ex aquis
extaret.
Neque enim aliud terræ conringe­
ret, quâm ſolido cuilibet corpori, quod ex
humore in vaſe extrahitur, cuius maior mo­
les emergit ex aquâ, quàm ſit moles aquæ

accurrentis ad replendum ſpatium à corpo­
re ſolido relictum.
Quia ſcilicet ſi aqua ma­
neret in eâdem ſuperficie, nec deprimere­
tur, ſolidi tanta moles emergeret, quanta eſt
moles, quæ relinquit ſpatium intra aquam:
ſed quoniam aqua infra illam ſuperficiem̨
deprimitur, quam priùs conſtituebat, & re­
linquit aliam prætereà ſolidi partem ab aquâ
immunem, ideò moles, quæ ex aquâ emer­
git, maior eſt mole aquæ accurrentis ad re­
plendum ſpatium relictum à corpore eleua­
to.
Sic in vaſe HX, corpus AB totum in­
trà aquam, cuius ſuperficies ſit CD, ſi ex-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index