Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (200) of 361 > >|
214200
HYDRODYNAMICÆ
SECTIO DECIMA.
De affectionibus atque motibus fluidorum elaſti-
corum, præcipue autem aëris.
§. 1.
FLuida nunc elaſtica conſideraturis licebit nobis talem iis affinge-
re conſtitutionem, quæ cum omnibus adhuc cognitis conveniat
affectionibus, ut ſic ad reliquas etiam nondum ſatis exploratas
detur aditus.
Fluidorum autem elaſticorum præcipuæ affectio-
nes in eo poſitæ ſunt:
10. ut ſint gravia, 20. ut ſe in omnes plagas expli-
cent, niſi contineantur, &
30. ut ſe continue magis magisque comprimi
patiantur creſcentibus potentiis compreſſionis:
Ita comparatus eſt aër, ad
quem potiſſimum præſentes noſtræ pertinent cogitationes.
§. 2. Finge itaque vas cylindricum verticaliter poſitum A C D B
(Fig.
56.) atque in illo operculum mobile E F, cui pondus P ſuper in-
11Fig. 56. cumbat:
contineat cavitas E C D F corpuſcula minima motu rapidiſſimo
hinc inde agitata:
ſic corpuſcula, dum impingunt in operculum E F idem-
que ſuis ſuſtinent impetibus continue repetitis fluidum componunt elaſticum
quod remoto aut diminuto pondere P ſeſe expandit:
quod eodem aucto
condenſatur &
quod in fundum horizontalem C D haud aliter gravitat, ac ſi
nulla virtute elaſtica eſſet præditum:
ſive enim quieſcant corpusſcula ſive agi-
tentur, non mutant gravitatem, ita ut fundum tum pondus tum elaſticita-
tem fluidi ſuſtineat.
Tale igitur fluidum quod cum primariis convenit flui-
dorum elaſticorum affectionibus ſubſtituemus aëri, atque ſic alias, quæ jam
in aëre detectæ fuerunt explicabimus aliasque nondum ſatis perpenſas ulte-
rius illuſtrabimus proprietates.
§. 3. Corpuſcula cavitati cylindri incluſa conſiderabimus tanquam nu-
mero infinita, &
cum ſpatium E C D F occupant, tunc aërem illa dicemus
formare naturalem, ad cujus menſuras omnia ſunt referenda:
atque ſic

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index