Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 1055 > >|
1quaſi ſit ab efficiente & ſubiecto cudatur, vt nihil omnino, neque certius neque conſtantius in hac di­

ſciplina occurrat.
Neque verò confugies hìc tu ad ea, quae Ariſt. hæc ex aliorum ſententia profiteatur, aut
quae in his libris res craſsiuſculè ſcribantur.
profitetur enim ſe cauſſas rerum exquiſitiſsimè tradere,
quinetiam ſic diſpoſuiſſe ſuam philoſophiam, vt quæ anteà tradita fuiſſent vniuersè, aptarentur
ad ea quæ ſigillatim in iis extremis phyſiologiæ libris explicantur.
a At qui hanc Ariſtotelis fuiſ­

ſe firmam & perpetuam ſcientinam non hiſce libris ſolùm, ſed vbique eius libros ab initiis vtriuſque phi­
loſophiæ cum diuinæ tum naturalis percurrenti facillimè conſtabit: nanque ipſe primum de effi­
ciente ſic loquitur b εἴδος δ' ἀει όισεται .i. formam ſemper afferet. poſteà inquit. In hoc enim hanc for­

mam facit.
atque alibi de eodem efficiente diſſerens ait. Cauſſa ſit formæ in materia c αἰτιον ᾖ τοῦ

εὶδους ἐν τῆ́ ὑλῃ.
Quin apud Græcos nihil reperitur conſtantius, vt hæc dicere non ſit nouam opi­
nionem comminiſci, ſed ex optimis auctoribus eruere veterem & approbatam, quandoquidem Ale­
xander d explicans eandem rem vtitur eodem exemplo ad ipſam perſuadendam quo anteà fuerat

vſus Ariſt.
& inter alia verba hæc ſcribit, θ̓̂δος δὲ τὸ ἀπὸ τοῦ τεχνιτου γινόμενον ἐν ἀυτῳ .i. formam
quæ fit ab artifice in ſubiecto.
Themiſtius item ſic exprimit. ἐνθεῖαι τὸ εἶδος .i. imponere formam;
& Proclus lib. 3. in Timęum hęc ſcripſit, “πᾶς γὰρ δημιουργὸς ἀγαθὸς χρατεῖ τῆς ὑλης καὶ το εἰδος
ἀπ τιθησι, ὁ βούλεται τοῖς ὑποκειμένοις, καὶ πολλῷ πλέον ὁ ὁλος δημιουργὸς, ὃς καὶ ἀυτὴν ὑφιστη­
αι τὴν ὑποκειμὲνην ὑλην, καὶ τ' ὰλοι
.” i.
omnis aut opifex bonus imperat materiæ, & imponit formam

quam vult, ſubiectis, quantò ergo magis opifex vniuerſalis qui etiam materiam ipſam conſtituit: atque
extundere ſeu excudere formam ex materia potius artifici, quàm naturali efficienti, conueniens
eſſe dicit, veluti cùm ſubtrahendo efficit ſculptor; vt, ſi hoc item de artifice concedatur, vt formam
inferat in materiam, multò magis id de naturali dandum ſit.
Nihil tritius apud Ioannem Gram­
maticum.
e Simplicius etiam perſpicuè idem aſſerit. f Dicebat item Auerroës dare formam, & efficiens


ita deſcribebat.
Dans formam, idemque. teſtabatur. Dans formam, dare quoque conſequentia. quam­
obrem
patet, vt falſa ſit vulgata illa propoſitio.
Formas educi è ſinu materiæ: inducuntur enim non
educuntur: quanquam inducuntur ſecundùm poteſtatem materiæ quæ diſcrepat à forma artis; in ea­
rum enim materia nulla poteſtas ordinata antecedit.
Vnde à nobis aliquando dictum eſt, formas na­
turales ex neceſsitate ſequi materiæ.
Etiam Platonici præſtantiſsimi talem ſententiam tribuunt Ariſto­
teli.
Etenim Syrianus 3. p. Phil. ea ſcripſit. Exemplari ipſarum artium toti dico creationi ſpecificę
diſtinctionis minime dare manum Ariſt.
& ſi quoniam naturam imitata ars hoc ſolùm pacto faceret, ni­
ſi multò prius hoc modo natura ipſa operaretur.
Idemque. adſcribit. (eius ergo verba recenſebo) &
mihi quidem dicere vrm ideam ſeparatam ab omni materia non dari, ſed quoqúo ſeparatam: nam
ſicut forma artis eſt in anima & in artifice, non aut ſeparata, ſic in efficiente eſt forma, non aut ſe­

parata à materia, aut efficiente.
Verumenimuerò quid dicendum; vbi, aut agens, antequam inducatur,
corruptum ſit, aut etiam per aliquod ſpatium à materia ſeparatum?
Ad id rnndebat Ariſt. g virtutem

agentis per affectiones præuias conicari materiæ & in illis contineri.
ſic etiam in medio & ſpatio. Nec
propterea ſequitur id quod ſuſpicaretur quiſpiam, ſi ibi eſſet forma, medium etiam eſſe tale, quale futurum
eſt id, quo intendit efficiens: quam formæ dantur pro materiæ meritis: ſicut enim torpor à torpedine
incuſſus non afficit rete, ſed ſi fortè alio modo, vt frigefaciendo: afficit aut manum, ſic de formis iſtis
aſſeuerandum eſt.
Neque mirum eſt, talem virtutem in præuiis affectionib. contineri, quin non ſunt illæ qua­
litates ſimpliciter, ſed inſtrumenta etiam formarum.
Sicut ergo inſtrumenta poſſunt moueri, & moue­
re etiam ceſſante illo quod primò mouit; ita quoque de præuiis affectionib. eſt dicendum.
Sed hæc item co­
pioſius infrà.
Vtrum'ne verò omnem agens ſpeciale quod eſt actu, poſsit dare ſuam formam, v. g. ſicut
ignis facit ignim, ſic equus equum, & homo hominem, alia quæſtio eſt.
Sed tantum Ariſt. eius mentis fuiſſe
vrm, vt vſque ad alentem formam perueniant agentia ſpecialia, h nec quicque ſuprà poſsint. at ad ſen­

tientem, multoque.
magis ad mentem requiri vim cęleſtem, & agens non vniuocum, neque in mate­
ria conueniens, ſpecialia verò agentia eſſe inſtrumenta, atque adeò vt cęlum quod eſt agens vniuer­
ſale, æqualiter ad omnia concurrens in productione huiusmodi formarum, ſit etiam agens ſpeciale, licèt vir­

tute, non aut actu, &, vt dici conſueuit, formaliter.
Non ergo equus facit equum, aut homo hominem,
ſed ſol & equus, ſol & homo.
Ex his liquet multò magis quantum ab Ariſt. ſententia diſceſſerint Themiſtius,
Ioannes Grammaticus, Auicenna, qui in oimbus aliquae è ſubſtantiis ſeparatis efficiens ſpeciale pofue­
runt, ſicut etiam ij qui putant cęlum eſſe ſolùm agens vniuerſale, eſt enim in ainæ cognitricis productio­
ne, aut forte in iis quæ gignuntur ex putri, agens ſpeciale, in productione verò cæterarum formarum
vniuerſale.
Poſſes hîc fortaſſe dubitate curioſius, ſi formæ ita traduntur materiæ ab efficiente, vt
non educantur ex eius ſinu, ſed inducantur in ipſam: ergo extrinſecus ipſę accedunt.
verùm ſi hoc ita
eſt, quae differentia erit inter mentem & alias formas, cum ipſæ item accedant extrinſecùs?
prætereà quo
pacto mentem ſolam extrinſecùs accedere teſtatur philoſophus, ſi aliæ quoque formæ ſunt huiusmodi, aut ſi
ea ſola talis eſt, quo pacto defendemus etiam alias extrinſecùs aduenire.
An ita accedunt extrinſecùs,
quia ſunt formaliter in efficiente, atque ita, vt in materia nihil habeant quod pncedat, niſi ſolam pote­
ſtatem.
at anima cognoſcens, præter id quae in materia non præceſsit, hoc etiam obtinuit, vt neceſſariò fiat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index