Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
111
111 (105)
112
112 (106)
113
113 (107)
114
114 (108)
115
115 (109)
116
116 (110)
117
117 (111)
118
118 (112)
119
119 (113)
120
120 (114)
< >
page |< < (209) of 778 > >|
215209OPTICAE LIBER VI. [per 18 p 1] angulus m z d maior angulo m d z. Igitur d z l maior duobus angulis z d e, z e d.
[conſtat enim è duobus angulis m z l & m z d,
184[Figure 184]e c s ſ o f i g m b k z d t q p h y n r u a x quorum ille angulo z e d, hic angulo z d e maior
eſt concluſus.
] Sed angulus d z l ęqualis eſt an-
gulo n z c [per 15 p 1] & angulus e z c ęqualis
duobus angulis z d e, z e d [per 32 p 1.
] Quare an
gulus n z c maior eſt angulo e z c:
ſecetur ad ę-
qualitatem per lineam f z:
quę quidem concur-
ret cum linea n q:
[per lemma Procli ad 29 p 1:
quia n q, c d ſunt parallelę per fabricationem.
]
Concurrat ſuper punctum f.
Cum ergo angulus
f z c ſit ęqualis angulo c z e:
reflectetur f ad e à
puncto z.
[per 12 n 4] q uerò reflectetur ad e à
puncto lineę longitudinis, quę tranſit per z à pũ
cto, quod eſt ultra z.
Si enim à puncto citra z, id
eſt propinquiore e:
linea ducta à puncto q ad
punctum illud reflexionis, ſecabit lineam f z:
&
ita punctum ſectionis reflectetur ad e à duobus
punctis:
quod eſt impoſsibile [& contra 46 n 5. ]
Sumatur ergo ultra punctum z pũctum k, à quo
reflectatur q ad e:
& ducatur linea e k, donec cõ
currat cum linea n q, in puncto p [concurret au-
tem per lemma Procli ad 29 p 1.
] Erit p imago
q [per 4 n 5.
] Sed h reflectitur ad e à puncto
ſectionis columnę [ſunt enim h & e in diuerſis
planis.
] Si ergo à puncto h ducatur perpen-
dicularis ſuper lineam, cõtingentem ſectionem
in aliquo puncto:
perpendicularis illa concur-
ret cum perpendiculari c z d ſub axe [per 24 n.
]
Concurrat in puncto u.
Similiter à puncto l eſt
ducere unam perpendicularem ſuper ſectio-
nem, à cuius puncto reflectatur t ad e.
Et quo-
niam [ex theſi] puncta h, t ſunt eiuſdem ſitus,
reſpectu lineæ e d, & puncta ſectionis ſimiliter,
per quæ tranſeunt perpendiculares ab ipſis du-
ctæ.
Igitur illæ duæ perpendiculares concurrent in idem punctum lineę e d. Concurrant ergo in
puncto u.
Et quia linea e b concurrit cum h u: ſit concurſus in puncto r. Similiter e g concurrat
cum t u in puncto y:
& ducatur linea r y. Palàm [per 4 n 5] quòd r eſt imago h: & y eſt imago t: &
habemus triangulum e r y:
extra ſuperficiem huius trianguli eſt punctum z: & in ſuperficie huius
trianguli altior eſt linea e p:
& ita p eſt extra. Quare linea r p y erit curua: & illa eſt imago lineæ t h.
Et eſt quidem hęc imago curuitatis non modicæ.
Quod eſt propoſitum. Palàm ergo, quòd in his
ſpeculis, ſi linea recta uiſa ęquidiſtans fuerit lineę longitudinis columnæ:
erit imago eius recta, aut
accedens ad rectitudinem.
Siuerò linea recta uiſa ęquidiſtans fuerit columnæ: erit imago eius cur-
ua, curuitate non modica.
Lineę autem inter has duas ſitę, quę magis accedunt ad ſitum lineę ęqui-
diſtantis, reſpectu columnę, habebunt imagines ſuas rectitudini magis uicinas:
& imagines earũ,
quæ propinquiores ſunt ſitui ęquidiſtantium latitudini, erunt magis curuę:
& minuetur, uel augmẽ
tabitur curuitas imaginum ſecundum acceſſum uel elongationem linearum ad alterum horum ſi-
tuum.
Et hoc eſt propoſitum.
DE ERRORIBVS, QVI ACCIDVNT IN SPECVLIS
pyramidalibus conuexis. Cap. VI.
30. Si duæ rectæ à duob{us} punctis ellipſis conicæ, inæquabiliter à uertice diſtantib{us}, ſint per-
pendiculares duab{us} rectis, ellipſin in dictis punctis tangentib{us}: ultra axem concurrent. Opor
tet autem ut perpendicularis à puncto propinquiore, & recta à longinquiore ad axem ductæ,
acutum angulum comprehendant. 113 p 1. 45 p 7.
AMplius: in ſpeculis pyramidalibus exterioribus ij dem errores accidunt, qui in ſphæricis ex-
terioribus eueniunt.
Lineę enim uiſę ęquidiſtantes, reſpectu pyramidis, aut rectę uidentur,
aut fortè ęquidiſtantes latitudini curuę:
& intermedię augmentant uel diminuunt curuita-
tem ſecundum propinquitatem earum uel remotionem.
Et hoc probabitur. Quiddam tamen prę-
mittendum proponamùs:
& eſt. Si ſumatur in ſuperficie pyramidis, punctum reflexionis: & fiat ſe-
ctio tranſiens per punctum illud:
& in ſectione ſumatur punctum remotius à uertice pyramidis,
puncto reflexionis:
& à puncto ſumpto ducatur perpendicularis ſuper contingentem ſectionem:
185[Figure 185]CIN EMATH EQUE FRANCAISEBIBLIOTHEQUE MUSEE

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index