Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1que noſtris temporibus accidiſſe refert. Se­
baſtianus Munſterus, vt duæ mulieres, qua­
rum altera prægnans eſſet, inuicem collo­
querentur: currens alia ſuperuenit, quæ lo­
quentium capita colliſit: quæ grauida erat
dum pareret, ſigna timoris in infantibus ex­
preſſit: ſiquidem duas puellas peperit, à
ſumma fronte vſque ad naſum iuncta è fa­
cie, ſic vt non niſi obliquè ſpectare poſſent.
Superuixit hoc monſtrum tamen vſque ad
annum decimum.
Altera mortua, atque ab
alia viuente exciſa, quæ ſupererat, & ipſa
mortua eſt: ſeu timore, ſeu pedore, ſeu ani­
mi moleſtia, quam miſera, dum altera egro­
taret contabeſcens ſuſceperat, extincta ſit,

incertum eſt.
Certius illud eſt, quòd à mul­
tis quæſitum eſt ſæpiùs, prægnantium affe­
ctus fœtus, qui in vtero ſunt poſſe vitiare:
vnde tot maculæ infantibus vini, ſu illæ cu­
tis, punicorum malorum, ac talium.
Nam
quum mater harum puellarum concuſſa ti­
more imaginem colliſi capitis retineret, ca­
pita puellarum in vnum coierunt.
Neque
enim id concuſſione ſola factum credide­
rim, quanquam non parum ad hoc contu­
lerit: quoniam ſæpius mulieres maiore im­
petu collidunt ventrem, quàm tunc quum
caput illa colliſit: nec tamen gemini vnà
coëunt.
Nam ſi modò concuſio cauſa hu­
ius fuit, non iam capitis, ſed dum caput
alliditur, dorſi, vel ventris.
Superuixiſſe ex
monſtris ſolum eum conſtat, qui puelli
medietatem ab vmbilico inferius incertam
habuit, adeò vt penè puelli etiam min­
geret.
Circumuagabatur hoc monſtrum,
iuuenis vigeſimum quintum annum præfe­
rebat, puelli pars inſerta qualis agentis
decimum annum, ſeu crura, ſeu pedes inſpi­
ceres.
Monſtra va­
ria.
Prægnantium
affectus in
fœtus agere.
Hoc anno alium à Germania, priori ſi­
millimum vidimus, ætas annorum circiter
viginti quinque, ſexusiuuenis incertus: pe­
dulus infans maſculus, nam è penè min­
xit, brachia, & manus, & crura contra­
cta, ſed crura ſolum pro fœtus magnitu­
dine, reliqua, quæ diximus exiliora, anus
nullus, nec interſtitium, ſed vtris in mo­
dum coniuncti clunes.
Senſu carere opor­
tuit, nam capite animal perfectum, ſi de­
ſtituatur, & motu, & ſenſu carere neceſſe
eſt.
Sed ſi animalia mulieris ( propior enim
fœminæ facies videbatur ( animatus fuiſſet,
animal perfectum plus, quàm quatuor no­
tis moueri potuiſſet.
At hoc & ab Ariſto­
tele, & à nobis alibi fieri non poſſe, demon­
ſtratum eſt: nihil tamen prohibet moueri
ſeorſim partes, vt digitos.
Ob id igitur, à
nobis multæ circa hæc, quæſtiones ſunt ex­
plicandæ.
Prima, cur monſtra pleraque dum
in vtero ſunt viuunt, cum nata fuerint, mo­
riuntur?
Deinde quænam monſtra ſuper­
uiuere queant, quæve non?
Rurſus, an na­
tura in gignendis monſtris finem aliquem
obſeruet, an prorſus inutilis ſit error, la­
pſuſque ordinis illius atque poteſtatis.
Etan
monſtra ſint qualia dicuntur à monſtrando
dicta, & ſemper aliquid futurum denun­
cient.
Demum cur, cùm in Ægypto fœ­
cunditas maior ſit, & viuacior virtus ho­
minum, & aër melior, monſtra tamen
ſint frequentiora.
Inde ex his, quænam re­
giones, & cauſæ in hominibus ſint gene­
randorum monſtrorum.
Principiò quidem monſtra in vtero fa­

cillimè viuunt, & abſoluuntur, quoniam
generantur, ab eiſdem cauſis etiam ſeruari
neceſſe eſt, quibus fiunt: verùm cum à
natura propria remota ſint, & imbecillia,
& inſaluberrima, cum primum nata fue­
rint, intereunt.
Adnata etiam conuiuunt,
quia congenita participant vita eorum,
quibus cum genita fuêre: difficilius enim
multò viuere, quàm conuiuere: quam­
obrem nata protinus moriuntur, quæ in
vtero viuunt.
Eſt etiam alia ratio: nam ge­
nerari incipiunt, parum admodum diffe­
runt à perfectorum generatione: velut &
caulis, & quercus vbi primum pullulare
cœperint, vix altera dignoſci poteſt: vbi
abſoluuntur tantum diſtant, vt nemo illas
diſtinguere non queat.
Et lineæ cum ab eo­
dem puncto prodeunt cum minimum di­
ſtent, tanto plus diſtant, quantò plus pro­
ceſſerint.
Ita ergò cum in vtero ſunt, quia
minus à principio diſtant, minus etiam à
naturali forma, & compoſitione degene­
rant: quare monſtrum etiam ſponte ſua
quantò magis augetur, eò fit imbecillius,
& morti propinquius.
Natum etiam aëri
occurrit frigidiori, ob id etiam in calidio­
ribus regionibus monſtra magis viuunt, vt
in Ægypto: minùs his de cauſis in Italia,
& longè etiam minus in Germania.
Viuunt

monſtra, quæ minùs à naturali ſtatu remo­
ta ſunt, & minùs in principalioribus mem­
bris: vnde biceps monſtrum nunquam diu
ſuperuixit.
Et in calido aëre faciliùs ( vt di­
ctum )quàm in frigido. Et quæ ſuperuiuunt,
vt commodiore ſunt forma, eò diutiùs vi­
uunt.
Et magnitudo ſitu, & ſitus forma, &
forma numero minus à natura recedunt.
Cumque à forma humana receſſerint, vt
magis ab ea receſſerint, ad formamque bel­
luarum, & ferarum, & piſcium, & colu­
brum, eò minus viuunt.
Sed cur raro abor­
tus monſtrorum?
Quia abortus rari, rariora

monſtra, monſtrorum igitur abortus rariſſi­
mi.
Cauſa etiam, quæ naturæ ordinem ſu­
perauit, neceſſariò potens eſt, vt niſi per­
mutatione facta vinci non queat: nunquam
ergò ſpontè monſtra abortient matres.
At
verò naturæ ſimplex ſit error monſtrum, aut
finem aliquem tunc etiam intendat, vtpote
arietem ex homine, nunc demonſtrandum.
Si enim prorſus finem nullum haberet, in­
forme eſſet, quòd naſceretur: at non infor­
me eſt ſemper.
Quibuſdam viſum eſt, vt
Ariſtoteli, naturam aſſequi in proximo ge­
nere, cùm aberrat, finem ſuum, vtpote fœ­
minam loco maris, bipedem loco hominis,
aut ſi non poteſt, quadrupedem ex huma­
nioribus, eo argumento, quòd rarius piſces
gignat, arbores autem nunquam.
Sed ſi ita
eſt auis primò generaret frequentius, quàm
arietes.
Et cum natura genus intendit, ſpe­
ciem aliquam neceſſariò etiam fingere ge­
neris illius intendet.
Videtur igitur cum
aſſequi non poteſt finem aliquem proprium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index