Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vis, & fervorem mirum concinnat in undis.
Versabundus enim turbo descendit; & illam
Deducit pariter lento cum corpore nubem.

Quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti;
Ille in aquam subito totum se inmittit, & omne
Excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.

Fit quoque, ut involvat venti se nubibus ipse
Vortex conradens ex aere semina nubis,
Et quasi demissum caelo prestera imitetur.

Hic ubi se in terras demisit, dissoluitque;
Turbinis inmanem vim provomit, atque procellae.

Sed quia fit raro omnino, montisque necesse est
Officere in terris, apparet crebrius idem
Prospectu maris in magno, caeloque patenti.

Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
Hoc super in caeli spatio coiere repente
Asperiora, modis quae possint endopedita
Exiguis, tamen inter se comprensa teneri.

Haec faciunt primum parvas consistere nubes:
Inde ea comprendunt inter se, conque gregantur
Et coniungendo crescunt, ventisque feruntur
Usqueadeo, donec tempestas saeva coorta est.

Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
Quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
Adsidue furvae nubis caligine crassa;
Propterea, quia cum consistunt nubila primum,
Ante videre oculi quam possint tenvia, venti
Portantes cogunt ad summa cacumina montis.

Hic demum fit, uti turba maiore coorta,
Et condensa atque arta apparere, & simul ipso
Vertice de montis videantur surgere in aethram.

Nam loca declarat sursum ventosa patere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index