Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
dente infrà ſupremam hy­
81[Figure 81]
drargyri libellam DE, tunc
ſublato digito mercurius
profluet ab orificio C quo­
uſque altitudo FB extantis
hydrargyri ſupra libellam̨
DE ſit pedum duorum, &
quadrantis, vel vnius cubi­
ti, & quadrantis, nec vlte­
rius hydrargyrum grauiſſi­
mum deſcendit ſemperque
ad eamdem altitudinem̨
perſeuerat, licèt inclinetur
fiſtula, ſcilicèt ducta recta FG parallela horizonti sen­
per
ſummitas hydrargyri ad eamdem horizontalem
FG perueniet quomodocumque fiſtula inclinetur.
Ipſe Torricellius experimenti inuentor ſagaciſſimè
cauſam quoque huius effectus indagauit, animaduer­
tit enim nos in infima profunditate oceani aerei de­
merſos eſſe, & ſicuti maris aqua vndique fundum̨
comprimit per lineas horizonti perpendiculares, ſeù
directas verſus centrum telluris, ſic quoque in oceano
aereo niſus eius grauitatis exercetur perpendiculari­
tèr ſupra horizontis planum, vnde concipi debent cy­
lindri aerei perpendicularitèr ſuperficiem hydrargy­
ri DE ſupremam comprimentes; quia verò eadem̨
libella mercurij DE comprimitur quoque in ſitu B à
ſuperficie baſis B mercurialis cylindri FB efforma­
tur veluti libra, vel ſipho, quæ numquam quieſcit, ni-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index