Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (22) of 393 > >|
21522 ponitur ipſum _triangulum rectangulum_ VKD; & è circulis ad quas
ceu
radios deſcriptis ipſe _conus_ conflatur.
Ergò, diſputat, ex ho-
rum
circulorum peripheriis _Superficies conica_ componetur;
qnod
tamen
veritati comperitur adverſari;
methodúſque proinde fallax
eſt
.
Repono, malè calculum hoc pacto iniri; & in peripheriarum è
quibus
_Superficies_ conſtant computatione diverſam inſtituendam eſſe
rationem
ab ea, quâ computantur lineæ quibus _planæ ſuperficies_ con-
ſtant
, aut plana, è quibus corpora formantur.
Nempe peripheria-
rum
Superficiem curvam conſtituentium è revolutione prognatam
lineæ
VD cenſeri debet è multitudine punctorum, quæ ſunt in ipſa
11Fig. 10, 11, 12. linea genetrice VD;
quippe cùm per ea ſingula puncta tales peri-
pheriæ
tranſeant, nec plures tranſire queant;
quicunque ſit axis, ſeu
longiùs
diſtans, ſeu propiùs adjacens;
axis enim ſolummodò, pro
longiore
vel propiore diſtantia poſitionéque varia, dictarum periphe-
riarum
magnitudinem determinat.
Verùm multitudo linearum ex
quibus
planum DVK ſupponitur conſtare, planorúmque quibus
Solidum
DVY conſtat, è numero taxanda eſt punctorum in axe
VK
;
nec enim plures intra terminos VK parallelæ, ipſi VK perpen-
diculares
, rectæ, vel plura talia parallela plana duci poſſunt, quam
horum
punctorum multitudini æquinumera.
Quod obſervando _diſcri-_
_men_
(ſedulò perpendendum) omnem devitabimus errorem, &
_cur-_
_varum
bujuſmodi rot@tu genitarum Superficierum facillimo, reor,_
_omnium
quos rei natura ſubminiſtr at modo perquiremus._
Illum com-
monſtrabo
.
Pro reperienda v. g. dimenſione _curvæ ſuperficiei_ lineæ
VD
circa axem VK revolutione, concipiatur ipſa VD in directum
extendi
, ità ſcilicet ut ei exæquetur recta VD;
& ad ejus omnia
puncta
rectæ concipiantur applicari ipſi VD perpendiculares, &
pe-
ripheriis
circularibus, è quibus Superficies curva conflatur, ordine
pares
;
ſingulæ ſingulis, puta AX ipſi AY, & CX ipſi CY, ac
ità
continuò.
Erit ex his parallelis rectis conſtitutum planum VDX
æquale
_dictæ curvæ ſuperficiei;_
hujúſque partes illius partibus re-
ſpectivis
.
Sin loco _peripberiarum_ applicentur ipſarum reſpectivi radii
AZ
, BZ, CZ, &
reliqui; ſpatium ex his rectis conſtitutum (quæ
ſanè
proportionali cum alteris ſerie procedunt) ſe habebit ad _curvam_
_Superficiem
, ut c@rculi cujuſvis radius ad ejus circumſerentiam._
Un-
de
ſiquâ ratione deprehendi poſſit _Summa radiorum peromnia lineæ_
_genetricis
puncta tranſeuntium (hoc eſt ſi ſpatii VDZ dimenſionem_
reperire
contigerit) eo ſtatim innoteſcet _curvæ Superſiciei dimenſio._
In exemplum, facilitatis ergò, proponatur _conica Superficies_ DVY,
è
rotatu procreata rectæ VD, circa axem VK.
Ad rectam VD

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index