Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1cum transferatur, vbi nunc terræ exiſtit, & pars ignis in lo­
co, aut aeris, aut aquæ derélinquatur, & vniuerſitas terræ
ex centro extracta in ſupremum locum aſcendat, vbi nunc eſt
ignis, & ibi quieſcat, & pars terræ in loco, aut aeris, aut aquæ
derelinquantur.
Nec ſit qui has hypotheſes dandas non eſſe
contendat, quando particula vigeſimaſecunda, & vigeſimæ
quarta libri quarti de cælo ab Ariſtotele dantur: quibus da­
tis argumentum in formam redactum ſcribimus, & Topicam
regulam addimus.
Sicut ſimpliciter ad ſimpliciter, ita magis
ad magis, & maxime ad maxime.
Sed elementum ſimplex
ad ſimplex ſimile mouetur.
Ergo ad magis ſimile elementum
magis ſimile, & maxime ſimile ad maxime ſimile mouebitur.
At maior est ſimilitudo ignis ad ignem, quam ignis ad cæli
concauum: immo maxima, & maior eſt ſimilitudo terræ ad
terram, quam terræ ad centrum, immo maxima.
Ergo tran
ſlata ignis vniuerſitate ad centrum, non ad cælum, sed ad cen
trum pars ignis in loco aeris, aut aquæ derelicta mouebitur,
& poſita terræ vniuerſitate ſub cælo, non ad centrum ſed ad
cælum pars terræ in loco aeris, aut aquæ existens aſcendet:
cui veritas omnino reclamat.
Ergo proprius elementorum lo­
cus, vt finis, vt forma, & vt eorumdem perfectio elementa non
mouet.
Argumentum ex Aristotele naſcitur libro quarto
de cælo particula vigeſimaſecunda.
Huius argumenti exitus duobus modis explicatur: in pri­
ma explicationis ratione primo ad materiam de more, ſecun­
do ad formam reſpondemus: ad materiam reſpondentes dici­
mus.
Id quod continet elementum, ei ſimile eſt, quod contine­
tur, & quæ or dine ſuo deinceps collocata ſunt, & quæ propter
cognatam, atque symbolicam qualitatem vicissim facilè com
mutantur, ea omnia dicuntur eſſe ſimilia.
Ideo ignis est aeri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index