Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.002496">
                <pb pagenum="201" xlink:href="025/01/215.jpg"/>
              terit propterea ſuſtinere ſegmentum Mercurij centuplum ſegmenti CI;
                <lb/>
              quia ſupponamus ſuſtineri; cùm hic Mercurius gravitet, & hæc vis gra­
                <lb/>
              vitationis ſuperet reſiſtentiam prædictæ materiæ educendæ & dilatandæ,
                <lb/>
              non eſt dubium, quin prævalere debeat, atque adeò Mercurius deſcendere;
                <lb/>
              illa materia educi & tendi, donec ad punctum C perveniat, in quo æqua­
                <lb/>
              lis eſt vis gravitationis Mercurij CI prædictæ reſiſtentiæ; licèt autem ſu­
                <lb/>
              perficies Mercurij EF tantulum attollatur, non tamen propterea totus Cy­
                <lb/>
              lindrus, cujus baſis incumbit in ſuperficiem EF attollendus eſt, ſed tantu­
                <lb/>
              lum comprimitur aër per appulſum & exceptionem illius, qui Mercurio
                <lb/>
              in vas ABG illapſo in locum cedit; ſic prorſus per appulſum fumi, va­
                <lb/>
              poris cujuſlibet halitus, immò alicujus aëris rareſcentis tractus, reliquus aër
                <lb/>
              comprimitur; nempe dictu, immò & cogitatu ridiculum eſt, totum aëris
                <lb/>
              Cylindrum inde attolli; ex hac ſolutione manifeſtum argumentum ducitur,
                <lb/>
              contra primam illam hypotheſim, quam ſupra refutavi. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002497">
                <emph type="italics"/>
              Auguſt.
                <emph.end type="italics"/>
              Sæpè miratus ſum, hæc ab iis non videri, qui conſtantiſſimè
                <lb/>
              aſſerunt, præfatum vtriuſque Cylindri, aëris ſcilicet, & Mercurij æquili­
                <lb/>
              brium, ducta à duobus aliis Cylindris, aquæ ſcilicet & Mercurij analogia;
                <lb/>
              licèt enim in his præfatum æquilibrium locum habeat, ſecus tamen in il­
                <lb/>
              lis, & manifeſtum diſcrimen eſt, quia Mercurius deſcendere nequit, niſi
                <lb/>
              vel aquæ Cylindrus attollatur, vel aqua, aut ipſe Mercurius, vi ponderis
                <lb/>
              ſeu preſſionis comprimatur; ſed aqua comprimi nequit, nedum Mercu­
                <lb/>
              rius; vt jam ſuprà dictum eſt; ſervatur igitur æquilibrium; at verò aër
                <lb/>
              facilè comprimi poteſt, vt patet; vnde Mercurij Cylindrus ID facilè deſ­
                <lb/>
              cendit; nempe aër tantulùm comprimitur; nec ideò infra C non deſcen­
                <lb/>
              dit, quod ſit æquilibrium inter Cylindrum aeris, & Cylindrum Mercu­
                <lb/>
              rij IC, ſed quia deſcendere nequit, niſi ſuperet reſiſtentiam materiæ di­
                <lb/>
              latabilis, eamque geminam, vt ſupra rectè diſtinguere mihi viſus es; ſed
                <lb/>
              ad alias objectiones venio; dicunt enim oppoſitæ ſententiæ aſſertores, ſe­
                <lb/>
              gmentum Mercurij extantis IC in ima Valle eſſe longius, in vertice mon­
                <lb/>
              tis brevius; ita probatum fuiſſe ferunt, in montibus Alverniæ, & Majo­
                <lb/>
              ris Britanniæ; hoc autem, quia in ima Valle Cylindrus aëris altior eſt;
                <lb/>
              igitur majus illius pondus; igitur longius Mercurij ſegmentum ſuſtinet;
                <lb/>
              ſecus in vertice montium. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002498">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002499"> Si laudatus ſupra Autor, qui hæc refert, teſtis oculatus fuiſſet,
                <lb/>
              non detrectarem fidem Autori ac curatiſſimo; ſed quia hæc à ſe tan­
                <lb/>
              tum auribus accepiſſe vltro fatetur, plenam fidem adhibendam eſſe non
                <lb/>
              crediderim, præſertim cum aliquando contigerit, vt hoc experimentum
                <lb/>
              in altiſſimis regionibus probatum, ſecus quàm illi ferunt, ſucceſſerit; præ­
                <lb/>
              terquam quod cuipiam homini, qui primus hoc probaſſe dicitur in mon­
                <lb/>
              tibus Alverniæ, nullam fidem habendam eſſe duco; cujus enim fidei homo
                <lb/>
              ſit, omnes catholici probè norunt. </s>
              <s id="s.002500">Sed demus, ita eſſe, non tamen inde
                <lb/>
              concluditur, præfatum Cylindrorum æquilibrium, cùm alia cauſa & ra­
                <lb/>
              tio eſſe poſſit; nempe in altiſſimis montibus, præſertim ſi in acumina­
                <lb/>
              tum verticem attollantur, non verò ſi in vaſtas planities explicentur,
                <lb/>
              vel ſenſim aſſurgant, leniore ac molliore clivo, in altiſſimis; inquam, mon-</s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>