Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1inter S, & D, & ita de cæteris.
Concedo; hæc enim reuerâ in opinionem, quam
ſequor, quadrant, ſecus ac in tuam, quæ tantoperè
auerſatur progredi adhuc, promouendo comparatio­
nem vltra S verſus A, ne initium magis verſus initium
promoueatur.
Concedo, inquam, quatenus hæ omnes
velocitates ab A incipiunt, & eandem inter ſe ratio­
nem, quam ipſa tempora obſeruant.
Ex quo neceſſariò conſequens eſt, vt tota velocitas acquiſi­
ta toto tempore DE, præcisè, & exactè dupla ſit velocitatis
acquiſitæ toto tempore SD.
Tametſi punctum, à quo incipiunt velocitates, iam
varies: concedo nihilominus, & neque id modò, ſed
etiam velocitatem acquiſitam tempore DE duplam
eſſe acquiſitæ tempore AS, & tempore DK, & tem­
pore KE.
Nempe acquiſita tempore DE non eſt tota
EH, vt falsò ſupponis, ſed eius dimidium, quod pro­
inde duplum eſt non totius DG, quam falsò totam
acquiſitam ſupponis ab S, in D, ſed dimidij eius dun­
taxat.
Hoc autem cùm æquale ſit acquiſitæ ab A in S,
à D in K, à K in E: ideò acquiſita à D in E, pari modo
eſt earum omnium dupla.
Non autem totius acquiſitæ tempore AD.
Et quis, cui hoc dixit, acquiſitam tempore DE, du­
plam eſſe acquiſitæ tempore AD, niſi ipſe tibi?
Vides igitur in tua quoque, & Galilei ſententia perinde,
atque eadem ratione, qua in noſtra, velocitatem ſecunda parte
DE acquiſitam non totius velocitatis acquiſitæ in prima parte
AD duplam eſſe, ſed velocitatis acquiſitæ in vltima eius me­
dietate SD.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index