Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
211 18
212 19
213 20
214 21
215 22
216 23
217 24
218 25
219 26
220 27
221 28
222 29
223 30
224 31
225 32
226 33
227 34
228 35
229 36
230 37
231 38
232 39
233 40
234 41
235 42
236 43
237 44
238 45
239 46
240 47
< >
page |< < (22) of 393 > >|
21522 ponitur ipſum _triangulum rectangulum_ VKD; & è circulis ad quas
ceu radios deſcriptis ipſe _conus_ conflatur.
Ergò, diſputat, ex ho-
rum circulorum peripheriis _Superficies conica_ componetur;
qnod
tamen veritati comperitur adverſari;
methodúſque proinde fallax
eſt.
Repono, malè calculum hoc pacto iniri; & in peripheriarum è
quibus _Superficies_ conſtant computatione diverſam inſtituendam eſſe
rationem ab ea, quâ computantur lineæ quibus _planæ ſuperficies_ con-
ſtant, aut plana, è quibus corpora formantur.
Nempe peripheria-
rum Superficiem curvam conſtituentium è revolutione prognatam
lineæ VD cenſeri debet è multitudine punctorum, quæ ſunt in ipſa
11Fig. 10, 11, 12. linea genetrice VD;
quippe cùm per ea ſingula puncta tales peri-
pheriæ tranſeant, nec plures tranſire queant;
quicunque ſit axis, ſeu
longiùs diſtans, ſeu propiùs adjacens;
axis enim ſolummodò, pro
longiore vel propiore diſtantia poſitionéque varia, dictarum periphe-
riarum magnitudinem determinat.
Verùm multitudo linearum ex
quibus planum DVK ſupponitur conſtare, planorúmque quibus
Solidum DVY conſtat, è numero taxanda eſt punctorum in axe
VK;
nec enim plures intra terminos VK parallelæ, ipſi VK perpen-
diculares, rectæ, vel plura talia parallela plana duci poſſunt, quam
horum punctorum multitudini æquinumera.
Quod obſervando _diſcri-_
_men_ (ſedulò perpendendum) omnem devitabimus errorem, &
_cur-_
_varum bujuſmodi rot@tu genitarum Superficierum facillimo, reor,_
_omnium quos rei natura ſubminiſtr at modo perquiremus._
Illum com-
monſtrabo.
Pro reperienda v. g. dimenſione _curvæ ſuperficiei_ lineæ
VD circa axem VK revolutione, concipiatur ipſa VD in directum
extendi, ità ſcilicet ut ei exæquetur recta VD;
& ad ejus omnia
puncta rectæ concipiantur applicari ipſi VD perpendiculares, &
pe-
ripheriis circularibus, è quibus Superficies curva conflatur, ordine
pares;
ſingulæ ſingulis, puta AX ipſi AY, & CX ipſi CY, ac
ità continuò.
Erit ex his parallelis rectis conſtitutum planum VDX
æquale _dictæ curvæ ſuperficiei;_
hujúſque partes illius partibus re-
ſpectivis.
Sin loco _peripberiarum_ applicentur ipſarum reſpectivi radii
AZ, BZ, CZ, &
reliqui; ſpatium ex his rectis conſtitutum (quæ
ſanè proportionali cum alteris ſerie procedunt) ſe habebit ad _curvam_
_Superficiem, ut c@rculi cujuſvis radius ad ejus circumſerentiam._
Un-
de ſiquâ ratione deprehendi poſſit _Summa radiorum peromnia lineæ_
_genetricis puncta tranſeuntium (hoc eſt ſi ſpatii VDZ dimenſionem_
reperire contigerit) eo ſtatim innoteſcet _curvæ Superſiciei dimenſio._
In exemplum, facilitatis ergò, proponatur _conica Superficies_ DVY,
è rotatu procreata rectæ VD, circa axem VK.
Ad rectam VD

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index