Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1terit propterea ſuſtinere ſegmentum Mercurij centuplum ſegmenti CI;
quia ſupponamus ſuſtineri; cùm hic Mercurius gravitet, & hæc vis gra­
vitationis ſuperet reſiſtentiam prædictæ materiæ educendæ & dilatandæ,
non eſt dubium, quin prævalere debeat, atque adeò Mercurius deſcendere;
illa materia educi & tendi, donec ad punctum C perveniat, in quo æqua­
lis eſt vis gravitationis Mercurij CI prædictæ reſiſtentiæ; licèt autem ſu­
perficies Mercurij EF tantulum attollatur, non tamen propterea totus Cy­
lindrus, cujus baſis incumbit in ſuperficiem EF attollendus eſt, ſed tantu­
lum comprimitur aër per appulſum & exceptionem illius, qui Mercurio
in vas ABG illapſo in locum cedit; ſic prorſus per appulſum fumi, va­
poris cujuſlibet halitus, immò alicujus aëris rareſcentis tractus, reliquus aër
comprimitur; nempe dictu, immò & cogitatu ridiculum eſt, totum aëris
Cylindrum inde attolli; ex hac ſolutione manifeſtum argumentum ducitur,
contra primam illam hypotheſim, quam ſupra refutavi.
Auguſt. Sæpè miratus ſum, hæc ab iis non videri, qui conſtantiſſimè
aſſerunt, præfatum vtriuſque Cylindri, aëris ſcilicet, & Mercurij æquili­
brium, ducta à duobus aliis Cylindris, aquæ ſcilicet & Mercurij analogia;
licèt enim in his præfatum æquilibrium locum habeat, ſecus tamen in il­
lis, & manifeſtum diſcrimen eſt, quia Mercurius deſcendere nequit, niſi
vel aquæ Cylindrus attollatur, vel aqua, aut ipſe Mercurius, vi ponderis
ſeu preſſionis comprimatur; ſed aqua comprimi nequit, nedum Mercu­
rius; vt jam ſuprà dictum eſt; ſervatur igitur æquilibrium; at verò aër
facilè comprimi poteſt, vt patet; vnde Mercurij Cylindrus ID facilè deſ­
cendit; nempe aër tantulùm comprimitur; nec ideò infra C non deſcen­
dit, quod ſit æquilibrium inter Cylindrum aeris, & Cylindrum Mercu­
rij IC, ſed quia deſcendere nequit, niſi ſuperet reſiſtentiam materiæ di­
latabilis, eamque geminam, vt ſupra rectè diſtinguere mihi viſus es; ſed
ad alias objectiones venio; dicunt enim oppoſitæ ſententiæ aſſertores, ſe­
gmentum Mercurij extantis IC in ima Valle eſſe longius, in vertice mon­
tis brevius; ita probatum fuiſſe ferunt, in montibus Alverniæ, & Majo­
ris Britanniæ; hoc autem, quia in ima Valle Cylindrus aëris altior eſt;
igitur majus illius pondus; igitur longius Mercurij ſegmentum ſuſtinet;
ſecus in vertice montium.
Antim. Si laudatus ſupra Autor, qui hæc refert, teſtis oculatus fuiſſet,
non detrectarem fidem Autori ac curatiſſimo; ſed quia hæc à ſe tan­
tum auribus accepiſſe vltro fatetur, plenam fidem adhibendam eſſe non
crediderim, præſertim cum aliquando contigerit, vt hoc experimentum
in altiſſimis regionibus probatum, ſecus quàm illi ferunt, ſucceſſerit; præ­
terquam quod cuipiam homini, qui primus hoc probaſſe dicitur in mon­
tibus Alverniæ, nullam fidem habendam eſſe duco; cujus enim fidei homo
ſit, omnes catholici probè norunt.
Sed demus, ita eſſe, non tamen inde
concluditur, præfatum Cylindrorum æquilibrium, cùm alia cauſa & ra­
tio eſſe poſſit; nempe in altiſſimis montibus, præſertim ſi in acumina­
tum verticem attollantur, non verò ſi in vaſtas planities explicentur,
vel ſenſim aſſurgant, leniore ac molliore clivo, in altiſſimis; inquam, mon-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index