Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1anulo columnæ calcem obambit / ſi ita licet / nextrum appel
lemus.
Anulum autem in ſummo præter nextrum qui ueluti
funiculus aduolutus ſupremum ſcapi ambitum adſtringit /
torquem appellemus.
Demum finitor linea comparabitur
ſic: nanque in pauimento quidem aut coæquato aliquo in pari
ete quem locum picturam nuncupo recta inſcribitur linea
longa æque atque futura eſt columna: quam ex rupe fabri ex
ſecturi ſint: hæc linea axis dicitur.
Axim ergo diuidemus
certas in partes prout futuri operis ratio et columnarum ua
rietas / de qua ſuo dicetur loco poſtulabit: ad quarum partium
modum fiet imæ plantæ diameter: quam iſtic in pictura tranſ
uerſa lineola ad pares utrumque angulos infimo in axis capi
te perſcribimus.
Hanc diametrum in partes diuidimus qua
tuor et uiginti.
Partium unam damus altitudini nextruli:
quam quidem altitudinem iſtic in pictura deſcribimus li
nea puſilla.
Rurſus ex quattuor et uiginti particulis plan
tæ capimus tris: ad iſtamque altitudinem in axi ponimus cen
trum proximæ retractionis.
Per hocque centrum lineam du
cimus ad pares angulos æquidiſtantem plantæ.
Iſtæc igitur
linea erit diameter imæ retractionis: cuius longitudo fiet
breuior quam ſit ipſa diameter plantæ ex illius ſeptima.
Signa
tis his duabus lineis / hoc eſt diametro retractionis et nextro
a capite nextri ſoluto ad caput retractionis ducimus lineam
inflexam dorſo uerſus axem flexione quam id fieri poterit mol
li atque gratiſſima.
Eius iſtius flexionis initium quartam ha
bebit circuli puſilli: cuius cicli ſemidiameter ſit nextri al
titudo.
Poſt id totam axis longitudinem in partes diuidi
mus æquales ſeptem.
et eas diuiſiones punctis annotauimus.
Quarto igitur in puncto a planta numerare incipiens con
ſtituam centrum uentris: per quod ſuam ducas diametrum:
cuius longitudo æqualis ſit diametro imæ retractionis.
Sum
ma
deinceps retractio et proiectura conſtituentur ſic.
Nam
pro columnæ magnitudine de qua ſuo loco rationabimur /
ſummi circuli diameter ex diametro ima plantae dedu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index