Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 303 > >|
1alter mouebitur. Quandoquidem igitur adiacens mouerit, aut
propenſus, non ſemper conuoluitur, quando verò circa idem
poſiti fuerint centrum, alterum ab illo ſemper conuolui neceſ­
ſe est.
Sed nihil e minus non ſuam ipſius motionem mouetur al­
ter, ſed velut nullam haberet motionem: & ſi habuerit, illa
autem non vtatur, tantundem accidit.
Quandoquidem igitur
magnus mouerit ſibi alligatum paruum, paruus mouetur quan­
tum ille: quando autem paruus, rurſus magnus quantum iſte,
ſeparatus autem vterque ſeipſum mouet.
Quod autem eodem
exiſtente centro, & mouente eadem velocitate, accidit inæqua­
lem illos pertranſire lineam, paralogiſmo ſophiſticè vtitur is,
qui dubitat: idem enim ambobus eſt centrum, verùm per acci­
dens, veluti muſicum, & album.
Eſſe enim vtriuſque circuli
centro non eodem vtitur.
Quandoquidem igitur mouens fue­
rit paruus, vt illius centrum, & principium: quando verò
magnus, vt illius.
Non igitur idem ſimpliciter mouet, ſed eſt
quo modo.
COMMENTARIVS.
Qvæſtio hæc admirabilem complectitur difficulta­
tem, vtpotè inſtituta circa rem, quæ vix credi poſſet,
niſi ante oculos obſeruaretur: Vnde inter cæteras
præcipua ac omnium difficillima exiſtimatur, multumque pa­
riter ſicut præcedens ad mixti motus naturam exploran­
dam conducit.
Cauſam igitur ſciſcitatur Ariſtoteles, cur
duo circuli alter altero maior circa idem centrum ſimul an­
nexi, & coaptati, ſi ſecundùm abſidem volutentur (vt plau­
ſtrorum progredientium rotæ) ambo æquale pertranſeant
ſpatium: ſeorſum verò ſeparati, ſi eodem pacto circum­
uoluantur, non ita ſed maior circulus maiorem lineam, mi­
nor verò minorem percurrat iuxta proportionem circumfe­
rentiæ vnius ad circumferentiam alterius?
Quod vt diſtin­
ctius obſeruetur addit Ariſtoteles, circulos ipſos circa idem
centrum coniunctos, quandoque in circumuolutione tantam
lineam ſpatij pertranſire, quantam ſeorſum pertranſiret cir­
culus minor: quandoque verò quantam eodem pacto per­
curreret circulus maior.
Etenim, vt quiſque experiri po-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index