Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ab agente non vniuoco ſeparato, hoc eſt, alterius omninò naturæ ab hiſce nobis familiaribus, &
quan ſola; non quòd ſola ab extrinſeco, ſed quòd ab extrinſeco ſolùm & æquiuoco, quod in ma­
teria cum his noſtratibus non conuenit: nullo autem pacto ab vniuoco.
cętera ab vniuoco & ean­
dem materiam participante fieri queunt vel in ſpecie conſimili, vel in genere, vt calidum à calido;
ſiccum à ſicco; & ſiccum & calidum ab vtroque ſimul, nec alio planè modo, ac fuerit acceptum
12. Met. vbi quod ab vniuoco fit, vt plurimum fit in natura; intrinſecùs fieri teſtatus eſt Ariſto­
teles, itaque vbi non ab vniuoco, id etiam ab externo fieri optimè dicatur.
Idem quoque iudi­
cium de accidentium formis ferendum eſſe ratio perſuadet.
Nanque, vt ſæpe dictum eſt dans for­
mam dat conſequentia formam.
ſic etiam terminos imponens materiæ, de diſtantia & potentia
quanto facit actu quantum.
Niſi fiat ab aliquo principio, quod in efficientis externi virtute ope­
retur.
Sed planè virtus formæ datrix externa eſt, & ab externo forma, tanquam extra materiam
ſit, exhibetur materiæ.
Mox ab his etiam decerni poterit de theoremate illo quo veſtigatur, ſit'ne
idem agens quod afficit materiam, & poſteà formam inducit.
Nanque etſi homo vt inſtrumen­
tum, non vt efficiens habendus eſt.
Sol autem generationem abſoluit. Tùm etiam Sect. 2. Probl.
11. docet Ariſtoteles non eſſe eundem calorem qui afficit, atque efficit ſudorem.
Prætereà quo­
niam afficere qualis eſt, generare autem ſubſtantiæ, tamen de agente vniuoco aſſerimus; idem eſ­

ſe agens & afficiens, & de eo, quod quanuis differat ſecundùm plus & minus, ſpecie tamen idem
ſit & de principe non inſtrumento.
a 1. Phyſ.
Tt. 69. 79.
G
b 1. de ge.
an. cap. 20.

2. de gen.
an. cap. 1.
H
A
B
C
a Lib. de
motu an.
b De natu­
ra fœtus.
D
E
a Lib. de
nutu an.
b 1. Phyſ.
T. 18.
c 5. Met.
T. 27. 28.
d 1. De An.
c. 2.
F
e 1. Phyſ.
f Dign. 3.
de An.

1. Phyſ.
T. 35. 36.

1. de Gen.
in Theoria
T. 82.

2. Phyſ.
T. 16.
G
g 1. de Ge­
ner.
an. c.
20.
h 2. De
ge.
ani. c. 4.
H
A
B
De terminis mutationum cum ab initio, tum à fine quęstio proponitur ex ſententia
Latinorum.
Cap. XXX.
EX his quæ conſtituta ſunt, ſatis, vt puto, perſpicuum eſt ſucceſsionem cuique motui ſiue mu­
tationi quæ per ſe eſt, communiter ineſſe: ſed cùm inueniendæ ſint cauſſæ ſucceſsionis, eęque
requirant, atque accipiant vnitatem motus, vnitas verò vniuerſa ducatur à terminis, neque item
illud aut alienum fuerit à natura motus, aut ab ordine noſtræ tractationis, vt ſpeculemur quem­
admodum ſe habeant ipſius termini: nam præterquàm quòd motus recti omnes ſunt finiti, ac­
cedit etiam illud, quòd & initium & finem habent non perpetuę mutationes.
hoc verò nihil erit
aliud, quàm quærere quemadmodum incipiat, ac deſinat motus.
Et quoniam ea quæ oriuntur
& intereunt, aut habent, quòd ſint per motum, aut cum motu, ſicut infra narrabimus, etiam eò
perducetur ſermo noſter, vt de illorum exordio atque exitu verba faciamus: nam & vtrunque

in elementis phyſicis ab Ariſtotele tractatum eſſe nouimus.
Hìc verò nobis erit in duo membra
diſtribuenda tractatio noſtra, quorum primo enarrabimus, quid communiter ſentiat Peripateti­
corum Schola Themiſtij inter Gręcos, & omnium ferè Latinorum.
altero verò ediſſeremus quod­
nam germanum & expreſſum Ariſtotelis decretum eſſe credamus.
Ad hæc autem omnia intel­
ligenda præſtabit, opinor, ſi prius afferamus in medium eorum ſpecies & parteis quæ ſub hoc theo­
remate comprehenduntur, vt cerni poſsit, quemadmodum ad ſingulas accommodandi ſint ſui
ipſarum termini.
Scire ergo licet ea quæ non ſunt æterna, verùm à certo tempore duxerunt ori­
ginem, impetrare quòd ſint, non ſine motu.
hîc verò accipe tu motum, vt communiter etiam
poteſt dici mutatio, aut enim ſunt motus ipſe, aut aliquid motus.
Cæterùm etſi non ſine mo­
tu omnia fiunt, attamen quædam fiunt cum motu, nonnulla per motum duntaxat.
dico autem
ea fieri cum motu, quæcunque particulatim prodeunt in hanc lucem, vt calidum quod per va­
rios gradus ad ſummum aſcendit, & denique ea quæ per ſe intenduntur & remittuntur: in his
enim vniuerſis ſpectatur motus per quem paullatim, & in tempore ſuam perfectionem aſſequun­
tur: per motum verò fieri illa quæ conſequuntur motum, hoc eſt, continent motum, & ſunt tan­
quam termini motus: ita vt non fiant per parteis, nec in tempore, vt illuminatio quæ ſequitur

motum ſolis.
Deinde quæ fiunt, aut fiunt cum expulſione contrarij, ideſt, circum ſubiectum
quod actu ſit; aut ſine contrarij expulſione, vbi ſcilicet ſubiectum ſit in ſola poteſtate, velut aër
ad lumen antequam fuerit illuſtratus.
At verò ex his quæ nobis olim conſtituta fuerunt, hoc
vnum ſeſe obiicit animaduertendum, quòd poſterior hæc partitio nobis obſeruanda eſt, & attri­
buenda, non quemadmodum conſueuere Latini, iis quæ conſequuntur motum, ſed iis quæ fiunt
non ſine motu.
cùm enim concluſerimus in ſubſtantia eſſe repugnantiam, prætereà illam in tem­
pore fieri, & particulatim, quod appellamus cum motu, quæ verò contrariò carent fieri puncto
temporis; reſtat, vt omnia quæ fiunt è veſtigio, careant contrario, & hæc ſola fiant per motum.
Sic ergo generalis erit diuiſio eorum quæ fiunt non ſine motu. Neque erit inutilis breuis eo­
rum repetitio quæ poſuimus olim, videlicet, parteis rei quæ mutatur, eſſe dupliceis; aut enim ſunt
quantæ, quod non ſolùm euenit accidentibus, verùm etiam ſubſtantiis, vt animali cuius diuerſę
partes etiam diuerſis temporibus fiunt, ſiue partes ſeorſum fiant, & ex illarum procreatione de­
inde conſurgat totum, ſiue totum fiat ſimul, dum partes ſingulæ producuntur, eæ verò fiant

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index