Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Res ipsa, & sensus, montis cum ascendimus altos.
Praeterea permulta mari quoque tollere toto
Corpora naturam, declarant litore vestes
Suspensae, cum concipiunt umoris adhesum.

Quo magis ad nubis augendas multa videntur
Posse quoque e salso consurgere momine ponti.

Nam ratio cum sanguine abest humoribus omnis.

Praeterea fluvijs ex omnibus, & simul ipsa
Surgere de terra nebulas, aestumque videmus;
Quae velut halitus, hinc ita sursum expressa feruntur,
Suffunduntque sua, caelum caligine, & altas
Sufficiunt nubis paulatini conveniundo.

Urget enim quoque signiferi super aetheris aestus,
Et quasi densendo subtexit caerula nimbis.

Fit quoque, ut huc veniant in caelum extrinsecus illa
Corpora quae faciunt nubes, nimbosque volantis.

Innumerabilem enim numerum, summamque profundi
Esse infinitam docui; quantaque volarent
Corpora mobilitate ostendi, quamque repente
Inmemorabile per spatium Transire solerent.

Haud igitur mirum est, si parvo tempore saepe
Tam magnos montis tempestas, atque tenebrae
Coperiunt maria, ac terras, impensa superne:
Undique quandoquidem per caulas aetheris omnis,
Et quasi per magni circum spiracula mundi
Exitus, introitusque elementis redditus exstat.

Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
Nubibus humor, & in terras demissus ut imber
Decidat, expediam.
primum iam semina aquai
Multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
Omnibus ex rebus, pariterque ita crescere utrumque,
Et nubis, & aquam, quaecumque in nubibus extat:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index