Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 89.
Hinc ſenſibiliter ex aſcenſu & deſcenſu fit integra Parabola; nam pro­
iiciatur ex L in A, eo tempore, quo nauis mouetur ex L in F, certè ſi
tempus illud diuidatur bifariam prima parte mobile percurret LI tri­
plam IK in verticali, & LM ſubduplam LF in horizontali;
igitur erit
in G;
ſecunda verò parte temporis in verticali percurrit IK, & MF in
horizontali;
igitur erit in D; præterea ſi accipiantur duæ aliæ partes tem­
poris æquales;
prima in perpendiculari deorſum percurret DE æqua­
lem LK, & in horizontali DO;
igitur erit in N; ſecunda vero in per­
pendiculari percurret NQ triplam NO, & NR in horizontali; igitur
erit in S;
ſed hæc eſt Parabola; nam vt ſe habent quadrata applicatarum
v.g. EG, FL, ita ſagittæ DE, DF; dixi ſenſibiliter, nam vt ſuprà mo­
nui eſt alia linea, quæ tamen proximè accedit ad Parabolam.
Theorema 90.
Hinc ferè recedit mobile in idem punctum nauis, è quo ſurſum proiectum
eſt;
dixi ferè, quia non eſt omninò Parabola; immò ſupponitur motus
horizontalis tùm nauis tùm mobilis omninò æquabilis, à quo tamen
tantillùm deficit, ſed in tam breui tempore non eſt ſenſibile.
Theorema 91.
Hinc quantùm initio detrahit horizontali verticalis intenſior, & ſub finem
remittit, tantùm initio remittit horizontali naturalis tardior, & ſub finem ve­
locior detrahit;
ſic in aſcenſu linea curua LD, initio parùm recedit à ver­
ticali LK, & multùm ſub finem; in deſcenſu verò curua DS accedit
propiùs ad horizontalem DT, à qua multùm recedit ſub finem.
Theorema 92.
Hinc eadem, quâ mobilis proijcitur ſurſum è naui mobili, recipitur manu;
probata centies experientia; idem dico de ſagitta, arcu emiſſa, glande
tormento exploſa, &c.
ſic dum demittis manu in eadem naui aliquod
graue deorſum, eadem ſemper à te diſtantia cadit; ſic in rhodis currenti­
bus poma odorifera, ſurſum modica vi projecta eadem ſemper excipiun­
tur manu, perinde atque ſi currus ipſe ſtaret.
Ita prorſus ſe res habet
dum inſidens equo etiam perniciſſimè currenti ludis huiuſmodi moti­
bus;
quorum nullum prorſus diſcrimen obſeruabis in naui, ſiue ſtet ſiue
moueatur ſolito curſu;
ſi enim eadem velocitate, qua vel emiſſa ſagitta,
vel glans exploſa moueretur; haud dubiè maximum diſcrimen inter­
cederet.
Theorema 93.
Hinc ſi pilam projectam è naui mobili continuo intuitu proſequaris ſurſum
rectà ferri iudicabis;
quippe cum perpetuò mutes perpendicularem pro­
pter motum nauis, in eadem ſemper eſſe putas, in qua pila ſemper
occurrat;
licèt reuerâ qui ſunt in naui immobili rem aliter eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index