Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1uerſis inſtantibus, quòd ex his quædam tardius abſoluantur, nonnullæ velocius, quemadmodum

Theophraſtus aliquando teſtatus eſt, a aut ſunt ſolùm ſecundùm gradus, velut in iis alterationi­

bus quas ἀθρόως fieri docuimus, habent enim & illæ plus & minus, ſed tamen æquè fiunt per om­
neis parteis.
At verò ſi ea vera ſunt quæ prius ſtatuta fuere de eo quòd in ſubſtantia ſit plus & mi­
nus; hoc etiam membrum ad ſubſtantias aliquo pacto pertinebit, quicquid cęteri dicant; niſi
quòd gradus in accidentibus eodem nomine ſignificatur, quo forma; in ſubſtantiis non item,
vt ante ſępius audiſti.
Deinde cùm principium & finem habeant ea quę mox generantur, nec
ſunt æterna, vtraque aut ſpectari poſſunt ad tempus, aut ad mobile, aut ad terminos motus: nam
ſicut motus eſt finitus, ita & mobile, & tempus in quo certus fit motus, finita ſint neceſſe eſt, cùm
alioqui nulla ſit intermiſsio temporis.
Ergo illo accepto, quòd mutatum eſſe, ſit terminus mo­
tus, hoc autem per ſe terminum ſignificat mutationis, quod ei mutatio ſemper antecedat, hęc ſta­
tuuntur.
Conſiderantur modi quibus res eſſe incipiunt, aut deſinunt, de his ea pronunciabat
Ariſtoteles: Omne mutatum eſſe, eſſe quidem indiuiduum, ſed cùm conſideretur mutatum eſſe
aut verſus finem motus, aut verſus eiuſdem principium: verſus finem ſanè dari primum muta­
tum eſſe, verſus autem principium non dari primum.
Ratio verò huius euenti talis reddeba­
tur; quia mutatio non eſt infinita, ergo definit in mutatum eſſe.
hoc verò cùm ſit indiuiduum
efficit, vt ſit primùm, ſi enim eſſet diuiduum alia poſſet ante ſe habere; ſic non foret primum.

Verſus autem principium, cùm ſemper mutatum eſſe requirat mutationem præcedentem, cuius
ſit terminus, primum eſſe non poteſt.
At de ſenſu theorematis Ariſtotelici dubitatum eſt à The­
miſtio & cęteris accipiente Themiſtio in diuerſis ſignificaris, primum mutatum eſſe finem verſus,
& verſus initium.
Cùm enim inquit primum eſſe motus, duo ſignificet, primam partem mo­
tus, vt puto, motum, qui antecedit primo gradui qualitatis, qui eſt prima pars qualitatis ſenſilis,
vt dieſis in ſono, & vltimum, qui eſt gradus ſummus, veluti cùm in proximè præcedente ſenſili
ſpatio perfecta non erat qualitas, in proximè ſubſequente perfecta eſt, poſsit etiam ſpectari finis
motus, eiuſque principium pro puncto quo eſſe incipit, ita vt in proximè præcedente inſtanti non
eſſet, & quo deſiit, vt in proximè ſubſequente non amplius ſit; ſi de prima motus parte, aut vl­
tima loquamur; nec primum, neque vltimum dari poteſt: eſt enim motus per ſe diuiduus in in­
finitum: ergo nec primum habet, neque poſtremum: ſed tamen habet primum inſtans, quo cę­
pit eſſe, & vltimum quo deſiit.
Ita ergo cùm Ariſtoteles ipſe neget primùm dari in motu: de
prima parte motus, hoc accipiendum eſſe ducit; cùm verò fateatur vltimum dari motus, intelli­
gi vult de vltimo puncto.
Sed tamen in eo Themiſtium hallucinatum eſſe conſtat, quòd etiam
poſtremum id de quo verba facit Ariſtoteles, etſi reſpondet poſtremo temporis puncto, nihilo­

minus eſt terminus intrinſecus motus, & id quod de forma quæ per motum acquiſita fuit, digi­
to, vt aiunt, demonſtrari poteſt.
Ideò interpretatione Themiſtij dimiſſa, ſic celebriores Latini
rem ediſſerere videntur, generatim quidem dicentes mutatum eſſe, quod eſt in motu, ſicuti pun­
ctum in linea, non ſe habere tanquam punctum, nec ſi cum tempore, nec ſi cum motu confera­
tur, neque etiam ſi accipiatur vt terminus intrinſecus motus.
Sigillatim verò modum quo res
incipit, aut deſinit eſſe geminum aut intrinſecum, aut extrinſecum, ac quo res quidem incipit eſ­
ſe extrinſecum ita notari, vltimum non eſſe, intrinſecum verò primum eſſe, primum ſanè, quo­
niam res in hoc inſtanti non eſt, ſed proximè ab hoc erit, vbi confertur res cum termino, qui ipſi
externus eſt; quia nondum eſt res, & hic reſpicit futurum.
Secundùm verò cùm res eſt nunc,
ſed ante hoc inſtans non fuerat, & res cum termino comparatur qui illi intrinſecus eſt, tunc enim
res eſt & refertur ad præteritum.
Alterum autem quo res eſſe deſinit, intrinſecum quidem ap­
pellari vltimum eſſe, extrinſecum verò primum non eſſe, illud ſanè, quoniam ante hoc de re præ­
dicabatur eſſe, nunc verò prædicatur non eſſe: hoc autem, quia nunc de illo dicitur non eſſe cum
antea diceretur eſſe: intrinſecum illud; quoniam & id notas rem quæ adhuc ſit; extrinſecum
hoc, quia non eſt res: notatur illud per futurum, hoc per præteritum.
& omnino extrinſecus
modus illa perhibetur, quo priuatio comprehenditur, vtpote ab ipſius rei natura longiſsimè re­

mota.
Cùm tot, atque adeò varij ſint modi quibus res eſſe aut non eſſe contingit, ſigillatim ita
decernunt.
De motu atque iis quæ fiunt cum motu, quantum ad parteis attinet, in quibus ſuc­
ceſsio ſpectatur, ſiue eæ ſint graduales, vt aiunt, ſiue quantę, non dari vltimum eſſe, ſed vlti­
mum non eſſe ab initio, & primum non eſſe, in fine verò primum eſſe; primi illius hanc cauſ­
ſam reddunt, quòd diuiduus eſt motus in parteis ſemper diuiduas, ergo neque ab initio, neque
in fine ſumi poteſt aliqua pars, quin ea ſecari poſsit in infinitum: tales enim ſunt continuorum
partes.
At de iis quæ per motum non fiunt, ita diſtinguunt. ſi contrario careant, quemadmo­
dum illuminationes, habent hæc primum eſſe ab initio, & vltimum eſſe à fine: ſi contrarium
habeant; eſt primum eſſe, dum incipiunt, & primum non eſſe, cùm deſinunt.
prius enim non
erant, poſteà ſunt, & cùm eſſent anteà, poſt hoc inſtans amplius non exiſtunt.
Attamen, &
iſti philoſophi videntur aberrare à doctrina Peripatetica; proptereà quòd accipiunt partes mo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index