Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
201 195
202 196
203 197
204 198
205 199
206 200
207 201
208 202
209 203
210 204
211 205
212 206
213 207
214 208
215 209
216 210
217 211
218 212
219 213
220 214
221 215
222
223
224
225 3
226 4
227 5
228 6
229 7
230 8
< >
page |< < (210) of 760 > >|
216210PHYSICORVM ARIST. tus in aëre fit, & in aqua, quem quidam antiperistaſin eſſe
dicunt.
Impoßibile autem eſt alio modo ſoluere ea, quæ du-
bitata ſunt, quàm dicto modo.
Ipſa autem antiperistaſis, cun
cta ſimul mouere, moueriq́;
facit: quare & deſinunt ſimul.
Nunc autem unum quid cõtinuè ab aliquo moueri uidetur:
nõ enim ab eodem mouetur.
Quoniam autem in hiſce, quæ
ſunt, continuũ eſſe motum neceſſe eſt:
bîc uerò eſt unus, atq;
unum motum magnitudinis cuiuſpiam eſſe neceſſe eſt (non
enim id mouetur, quod magnitudinis eſt expers) &
unius
eſſe, atq;
ab uno: alioqui continuus non erit, ſed hærens alius
alij, atq;
diuiſus. Id quod mouet, ſi unũ eſt, aut ſubiens mo-
tum mouet, aut immobile eſt.
Si igitur mouetur, ſimul ſequa
tur ipſum, atque mutetur, &
inſuper ab aliquo moueatur
oportet.
Quare ſtabitur, atq; ad id accedetur, quod mouet,
&
eſt immobile: hoc enim non ſimul mutari neceſſe eſt, ſed
poterit ſemper mouere:
nam hoc pacto mouere, ſine labore
profectò eſt:
& hic motus, aut ſolus, aut maximè eſt unifor-
mis, id enim quod mouet, nullam ſubit mutationem.
Id etiam
quod ab illo mouetur, ut motus ſit ſimilis, non ſubeat muta-
tionem oportet.
Atqui illud aut in medio, aut in orbe eſſe
neceſſe eſt:
hæc enim principia ſunt: at ea quæ propinquißi
ma ſunt mouenti, ſumma cum celeritate mouentur.
Talis
enim eſt ipſius totius motus:
illic igitur eſt id quod mouet.
Existit autem dubitatio, ſi fieri poßit, ut quippiam motum
ſubiens cõtinuò moueat:
ſed non ut id, quod iterũ, iterumq́;
pellit, ex eo continuè mouet, quia motus deinceps ſunt:
aut
enim ipſum pellere, uel trahere, uel utrunq;
facere oportet,
aut aliud, aliudq́;
ſuccedẽs perinde ſit atq; in hiſce quæ pro-
ijciũtur, ut antea diximus, ſi cũ facilè diuiſibilis ſit uel aqua,
uel aër aliud ſemper mouct ſubiens motũ.
At neutro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index