Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (202) of 361 > >|
216202HYDRODYNAMICÆ turalis E C D F ad vim aëris compreſſi e C D f ut {1/D - d} ad {1/D∛s - d}, ſeu ut
D∛s - d ad D - d:
Conjunctis vero ambabus cauſis erunt prædictæ vires,
ut s{2/3} X (D ∛s - d) ad D - d.
Rationi D ad d aliam ſubſtituere poſſumus magis intelligibilem:
nempe ſi putemus operculum E F pondere infinito depreſſum deſcendere
usque in ſitum mn, in quo particulæ omnes ſe tangunt, atque lineam mC
vocemus m, erit D ad d ut 1 ad ∛ m, quâ ratione ſubſtituta, erunt tandem
viresaëris naturalis E C D F &
compreſſi e C D fut s{2/3} X (∛s - ∛m) ad 1 - ∛m,
ſeu ut s - ∛mss ad 1 - ∛m.
Eſt igitur π = {1 - ∛m/s - ∛mss} X P.
§ 5. Ex omnibus phænomenis judicare poſſumus aërem naturalem
admodum condenſari poſſe, &
fere in ſpatiolum infinite parvum comprimi;
facta igitur m = o, fit π = {P/s}, ita ut pondera comprimentia ſint fere
in ratione inverſa ſpatiorum, quæ aër diverſimode compreſſus occupat;

quod multiplex experientia confirmavit.
Et poteſt certe hæc regula tuto
accipi in aëre rariore quam eſt naturalis;
an vero etiam poſſit in aëre ad-
modum denſiori, non ſatis exploratum habeo:
nec dum enim fuerunt ex-
perimenta ea accuratione, quæ hic requiritur, inſtituta:
unico opus eſt ad
definiendum valorem litteræ m, ſed eo accuratiſſime inſtituendo &
quidem
cum aëre vehementer compreſſo;
gradus autem caloris in aëre, dum com-
primitur, ſollicitè invariatus conſervetur.
§. 6. Elaſticitas interim aëris nonſolum à condenſatione augetur, ſed
&
ab aucto calore, & quia conſtat calorem intendi ubique creſcente motu par-
ticularum inteſtino, ſequitur, elaſticitatem aëris ſpatium non mutantis auctam,
intenſiorem arguere motum in particulis aëris, quod cum hypotheſi noſtra re-
cte convenit:
perſpicuum enim eſt, eo majus requiri pondus P ad continen-
dum aërem in ſitu E C D F, quo majori velocitate particulæ aëreæ agitantur:
lmo non difficile eſt videre pondus P ſecuturum rationem duplicatam iſtius ve-
locitatis, ideo quod ab aucta velocitate tum numerus impetuum tum intenſitas
corundem æqualiter creſcat, utrumq;
veroſeorſim proportionale ſit ponderi P.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index