Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
81 63
82 64
83 65
84 66
85 67
86 68
87 69
88 70
89 71
90 72
91 73
92 74
93 75
94 76
95 77
96 78
97 79
98 80
99 81
100 82
101 83
102 84
103 85
104 86
105 87
106 88
107 89
108 90
109 91
110 92
< >
page |< < (23) of 393 > >|
21623 plicentur rectæ AZ, BZ, CZ, DZ, ad ipſam VD perpendiculares,
&
æquales ſingulæ ſingulis in cono circulorum radiis per eaſdem li-
teras deſignatis;
fiet autem in hoc caſu _Spatium_ VDZ triangulum,
quia rectæ AZ, BZ, CZ æqualiter à ſe diſtantes æqualiter increſcunt,
id quod trianguli applicatis omninò proprium eſt.
Hujus autem
trianguli, ex datis altitudine VD &
baſe DZ, dimenſio in promptu
eſt.
Quod ſi ſiat _ut circuli radius: Ad circumferentiam ipſius, it à_
_triangulum VDZ ad quartum_, erit hoc quartum æquale _Superficiei_
_conicæ propoſitæ._
Eodem planè modo perquam facilè _Sphæræ, sphæri-_
_carúmque portionum Superficies_ (nec, datis &
præcognitis iis quæ
requiruntur, alias quaſlibet hoc modo natas) inveſtigare licet.
At
mihi propoſitum eſt generalioribus tantùm inhærere.
‖ Hanc autem
magnitudinum geneſin æmulatur, &
affinitate quâdam contingit iſte
modus, quum circa rectam lineam, (aut quidem circa quamvis
aliam) ſimiles innumeræ lineæ, vel figuræ parallelo juxta ſe ſitu
diſpoſitæ taliter conſtituuntur, ut ſingulæ centrum ſuum habeant in
dicta linea, quæ proinde tanquam axis rationem ſubit, ac talis deno-
minatur.
Quomodo, e. c, in _cylindris obliquis_, ínque _conis Scalenis_
circuli circa lineam quandam rectam conſiſtunt;
quæ proptereà dicitur
ipſorum _axis_, quoniam in ea circulorum parallelorum _centra_ ex-
iſtunt.
Sed cùm motus ità diſtortos natura non capiat (ſaltem juxta
modum operandi ſimplicem quem nunc ſupponimus) &
quia poſſunt
hujuſmodi magnitudines ut modis aliis genitæ faciliùs concipi, de iis
abſtinebimus.
Neque non de magnitudinum per motus ſimplices
effectione ſufficiet hactenus diſſeruiſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index