Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1
Co^{m}.
Co^{m}.
Dico igitur quòd centrum grauitatis in appenſis æqualibus qua­
dratis
aut quadrilateris parallelis eſt, ubi ſe interſecant duæ diame­
tri
.
Et quod in triangulis eſt punctus in quo concurrant tres lineæ,
ductę
ab angulis ad latera illa per æqualia ſecando.
In quadrilatero
autem
trapezio centrum grauitatis eſt in puncto lineæ, quæ ſecat
ambo
latera oppoſita per æqualia, ita ut proportio partis eius li­
neæ
, quæ intercipitur à minore æquidiſtantium, ad partem quæ in­
tercipitur
à maiore æquidiſtantium, ſit ueluti dupli maioris æqui­
diſtantium
cum minore ad duplum minoris æquidiſtantium cum
maiore
.
Cuiuſcunque portionis à recta linea, & rectanguli coni ſecti­
one
comprehenſæ, centrum grauitatis diuidit diametrum portio­
nis
, ita ut pars eius ad uerticem terminata, ſit ad partem eam ſexqui­
altera
, quæ ad baſim portionis terminatur.
Cuiuslibet fruſti à ſecti­
one
rectanguli coni ablati, centrum grauitatis eſt in linea recta, quę
fruſti
exiſtit diametros: qua in quinque partes æquas diuiſa, cen­
trum
in quinta eius media exiſtit, atque in eo eius puncto quo ipſa
quinta
ſic diuiditur, ut portio eius propinquior minori baſi fru­
ſti
ad reliquam eius portionem eam habeat proportionem, quam
habet
ſolidum, cuius baſis ſit quadratum lineæ illius quæ fruſti ba­
ſis
maior extiterit.. Altitudo ueró iſtis utriſque ſimul æqualis lineæ
quæ
dupla ſit minoris baſis fruſti, & baſi maiori eiuſdem, ad ſoli­
dum
quod baſim habeat quadratum baſis minoris fruſti, altitudi­
nem
uero iſtis utriſque ſimul æqualem lineæ quæ dupla ſit maioris
baſis
, & baſi minori.
Et hæc de prima, multa qúe alia pulchra de­
clarat
Federicus Comandinus, in ſuo libro de Centro grauitatis, ut
pote
.
Quod cuiuslibet portionis conoidis rectanguli axis à cen­
tro
grauitatis ita diuiditur ut pars, quæ determinatur ad uerticem
reliquæ
, quæ ad baſim terminatur dupla ſit, & longè ſubtiliora quę
quilibet
uidere poterit apud illum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index