Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Nego, videre me perinde, atque eadem ratione. Nam
in mea quidem, & Galilei ſententia ſumendo has
parteis DE, AD, SD pro partibus
44[Figure 44]
temporis, res eſt neceſſaria; at in tua,
ſumendo eaſdem pro partibus ſpatij,
oſtenſum iam eſt velocitatem per DE
debere eſſe duplam velocitatis per AD.
Et oſtendetur paulò pòſt non probari
duplam velocitatis per SD, niſi ipſum­
met petendo principium.
Eadem quoque ratione cogéris fateri ve­
locitatem tertio tempore EF acquiſitam ve­
locitatis primo tempore acquiſitæ triplam ſo­
lùm non eſſe, ſed triplo maiorem.
Nempe hoc placet ex abundanti: vide ergo perpe­
tuum aduerſus nos paralogiſmum.
Nam vt hactenùs
falsò ſuppoſuiſti velle nos totam velocitatem EH, quæ
dupla eſt velocitatis DG, acquiſitam eſſe ſolo tempo­
re DE, quam acquiſitam tamen facimus toto tempore
AE, cùm ratiocinatio noſtra conſtans ſit, vt AD, ad
DG, ita AE ad EH; non autem vnquam, vt AD ad
DG, ita DE ad EH: vt hactenus, inquam, id falsò
ſuppoſuiſti; ſic falsò iam ſupponis velle nos totam ve­
locitatem FI, quæ tripla eſt eiuſdem velocitatis DG,
acquiſitam eſſe ſolo tempore EF, quam acquiſitam ſta­
tuimus toto tempore AF: cùm conſtanter dicamus, vt
AD, ad DG, ita AF ad FI; neque tu oſtendere poſ­
ſis dixiſſe vnquam nos, vt AD ad DG, ita EF ad FI.
Deſignata enim ex D verſus A tertia parte totius AD,
quæ ſit DY, ſumptaque ipſi æquali DZ, erit totum tempus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index