Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1tibus aër purior eſt, id eſt, à vaporibus liberior. Igitur plus ineſt materiæ
dilatabilis corporibus liquidis prædicto aëri expositis; quid mirum ergo,
ſi tenſio facilior eſt, multa enim faciliùs tenditur, quàm modica; præterea
fieri potuit, vt aliquid aëris in tubum irrepſerit; fatetur enim præfatus Au­
tor, quamvis alioquin hoc experimentum ſæpiùs probaverit, vna dumtaxat
vice à fiſtula aëra exulaſſe: ille autem aër purior faciliùs comprimi & di­
latari poteſt: Hinc ij, qui de rebus Americæ ſcripſerunt, teſtantur, in ver
tice cujuſdam montis, auram ita tenuem eſſe, vt reſpirationi vix ſerviat;
in his, vt vides, nulla eſt difficultas.
Auguſtin. Nulla ſanè; ſed cur quæſo ſegmentum IC toties alitudinem
mutat, nulla temporum habita ratione?
aliquando enim cum Thermome­
tro convenit, ita vt fervente æſtu ſubſidat, & ſæviente bruma aſſurgat, aliàs
omnino ſecus accidit; vnde hoc quæſo, Antime?
Antim. In alia hypotheſi hoc nullo modo explicari poteſt, in noſtra
facilè explicatur; nempe pro diverſa ratione auræ purioris, ſeu defæcatio­
nis, cui ſcilicet materiæ dilatabilis plus ineſt, varia eſt ſegmenti extantis al­
titudo; quò enim plùs ineſt prædictæ materiæ, minor eſt, quo minùs, major,
vt patet ex dictis; plùs autem, vel minùs ineſt, pro diverſo ventorum, ha­
lituum & effluviorum appulſu: porrò diverſæ ſunt combinationes, vt vo­
cant majoris ſcilicet, & minoris quantitatis hujus materiæ; itemque caloris
& frigoris ambientis; vnde fieri poteſt, vt vnum ab alio minuatur vel au­
geatur.
V.g.major quantitas illius materiæ, cum majore caloris vi acceden­
te conjuncta, brevius ſegmentum extantis Mercurij facit; reliquæ combina­
tiones facilè fieri poſſunt, quare vltro illas omitto, ne ſim fortè prolixior.
Chryſocom. Quid autem cenſes de illa obſervatione, quam præfatus Au­
tor indicat, & de qua Venetiis ſcriptum eſt, ſcilicet æſtu creſcente, ſegmen­
tum extantis Mercurij decreſcere, creſcere verò æſtu decreſcente, an fortè
aliquid de illa probaſti?
Antim. Si Mercurij extantis ſegmentum à Cylindro aëris ſuſtineretur,
hoc reverà accidere deberet, iuxta illam noſtram hypotheſim, quam in ſu­
periore congreſſu fusè ſatis tradidimus, vt patet; ſed cùm prædictum ſe­
gmentum ab aëris Cylindro non ſuſtineatur, vt ſupra oſtenſum eſt, æſtus
maris ad rem hanc nihil facit: vbi autem hæc inaudij, probavi rem accura­
tiſſimè, ſervata fiſtula in ſitu perpendiculari BD eum ſegmento extantis
Mercurij CI, per totos ferè 30. dies, obſervavi multam mutationem altitu­
dinis; nam Mercurius aliquando ſupra C aſſurgere, aliquando infra ſubſidere
mihi, aliiſque, quibus oſtendi, ſæpè ac ſæpiùs viſus eſt, nunquam tamen
æſtus maris leges ſervavit, ſive diurnas, ita vt momento ſummi æſtus, quo
Luna eſt in Meridiano, ſubſideret, & momento ſummi receſſus, ſeu reflu­
xus, Luna ſcilicet Meridianum ſextæ horæ occupante, aſſurgeret; ſive leges
menſtruas, ita vt in Plenilunio & Novilunio ſubſideret, in Quadraturis aſ­
ſurgeret: Idem Florentiæ & Liburni obſervatum fuit, vt à viro ſumma fi­
de digno accepi; quare non eſt, quod multùm curemus de prædicta illa ob­
ſervatione, quæ cum certis experimentis minimè conſentit; quare, ne tem­
pus teramus, profer quæſo, ſi quid fortè reſtat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index