Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1iudicent; quippe vident pilam ſuo motu deſcribere curuam non ſimi­
lem illi, quam diſcus per lineam inclinatam ſurſum proiectus ſuo mo­
tu deſcriberet; neque mirum eſt, cum ſint eædem vtriuſque rationes, cum
hac tantum differentia, quòd inclinata diſci ſit motus ſimplicis, inclina­
ta verò pilæ aſcendentis ſit motus mixti ex horizontali & verticali, æ­
quabili quidem in aſcenſus accelerato in deſcenſu.
Theorema 94.
Ex his vides non valere vulgarem rationem, quæ vulgò affertur contra mo­
tum terræ, ſequi ſcilicet ex eo lapidem proiectum ſurſum per verticalem longo
interuallo verſus occaſum retrò deſcenſurum, quod tamen etiam ex motu
terræ ſuppoſito non ſequeretur, cum non ſequatur ex motu nauis.
Igitur alia ratione impugnari debet hypotheſis illa, quæ terræ motum
deſtruit;
quod certè ſi à me fieri poſſit, in tractatu de corporibus cœleſti­
bus, vel de nouo ſyſtemate aliquando præſtabimus;
non tamen eſt quod
hîc diſſimulem aliquorum agendi methodum, qui ex hoc phœnome­
no conſtanter aſſerunt terram moueri;
nam primò, ſequeretur tantùm
moueri circa centrum id eſt motu orbis, non verò motu centri; quæ eſt
hypotheſis Origani.
Secundò ex quiete terræ hoc idem phœnomenon
ſequitur;
quippe, ſi terra quieſcit, eadem manu cadentem excipio lapi­
dem, quæ ſurſum rectà proiicit;
igitur quemadmodum ex hoc non infero
terræ quietem, ſed aliunde;
ita neque ex hoc inferri poteſt terræ motus;
cum enim duplex hypotheſis eodem phœnomeno ſtare poteſt, neutra ex
eo euincitur; igitur ſicuti fateor ex hoc phœnomeno minimè demon­
ſtrari terræ quietem ita & tu fateri debes ex eo minimè adſtrui poſſe
terræ motum.
Adde quod, haud dubiè ſi terra quieſcit citiùs proiectus lapis ſurſum
deſcendit, quàm ſi mouetur;
nec enim vt dictum eſt ſuprà proiecta velo­
ciſſimo motu per horizontalem deſcendunt eo tempore, quo ex eadem
altitudine motu purè naturali deſcenderent;
quod multis euincitur ex­
perimentis, vt vidimus in Th.46. atqui punctum terræ ſub æquatore ve­
lociſſimè moueretur, quod vno temporis ſecundo conficeret 1250.pedes
geometricos ſi 5. pedes geometrici tribuantur paſſui, 4000. paſſus leucæ
germanicæ, 15. leucæ germanicæ gradui Æquatoris, toti demum Æqua­
tori 360. gradus;
cum autem iactus medius tormenti validiſſimi ſit
15000. pedum, duretque 30″ temporis;
certè 30″ temporis conſicit pun­
ctum æquatoris 37500. pedes;
igitur mouetur velociùs exploſa glande;
igitur ſi hæc velocitas glandis impedit, ne tàm citò deorſum cadat, ma­
jor velocitas motus terræ potiori iure illud ipſum impediet; igitur ſi
terra quieſcit, globus ſurſum proiectus velociùs recidet in terram, etſi
terra moueatur tardiùs.
Scholium.
Obſeruabis duos tantùm motus in naui mobili fuiſſe hactenus explica­
tos;
primus eſt, quo demittitur plumbea pila è ſummo mali; ſecundus eſt,
quo ex summo malo, vel ex alio nauis mobilis puncto proiicitur ſursum cor-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index