Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Veſtri Pariſienſes aliquid jactant, quod tibi fortè nonnihil
72[Figure 72]
negotij faceſſat; Sit enim vas ABD, in quod in­
fundatur Mercurius, ſit fiſtula CP, cum ampulla IP,
aperta in P, latiore foramine, & aliud vas HKNL
ampullæ inſit, recto ſitu, vt vides; inſeratur fiſtula
OI, admotoque preſsè digito in C, infundatur
per O Mercurius, donec tum vas HN, tum fiſtu­
la CP, tum ampulla, tum fiſtula IO impleantur;
tum ſuilla veſica probè obſtruantur, debito ſci­
licet tempore, foramina P & O, itemque perexi­
guus canaliculus R ; his demum omnibus peractis,
ſubducatur digitus ex C, Mercurius ruit deorſum
ex vtraque fiſtula, ita vt totum extans ſegmen­
tum NO vacuum Mercurio maneat, extetque ſe­
gmentum FT Mercurio plenum, altum ferè pe­
des duos & . Si autem vel minima acicula in ve­
ſica R foramen aperias, & tantulum aëris ſub­
eat, ſubſidit illico Mercurius infra T, in fiſtula
CP, aſſurgitque ſupra in fiſtula IO, quia ſcilicet,
inquiunt, aër qui ſubiit, premit ſuperficiem Mer­
curij TV, & LN, vnde vtramque deprimi ne­
ceſſe eſt, ſed LN deprimi non poteſt, niſi Mercurius ſupra LN, in fiſtula
IO aſcendat.
Antim. Hæc dicunt, ſat ſcio; ſed quis amabo ſibi perſuadeat, tantulum
aëris qui ſubit, adeò compreſſum manere, vt vtramque illam Mercurij ſu­
perficiem deprimat; in noſtra hypotheſi longè faciliùs res iſta explicatur;
nempe cùm poſt Mercurij deſcenſum, tum in PV, tum in NO, illa materia
tenſa remaneat, accedente illa aëris particula, quæ ſtatim dilatatur, illa ma­
teria ſeſe aliqua ex parte reducit in ſegmento NO. cùm minor vis alterius
materiæ tenſæ reſiſtat, vnde hæc vincitur, & adducitur mediante Mercurio
contento in vaſe HN, item Mercurius GT tantulùm ſubſidit; quid quæſo
faciliùs excogitari poteſt?
Ex quo vides, opinor, hoc experimento noſtram
hypotheſim non parum confirmari.
Idem accidit, vt ſupra dictum eſt, ſi in reci­
piente, ex quo deinde aër exugitur, fiſtula illa poſt deſcenſum Mercurij in­
cludatur; nempe exhauſto aëre, vt ſũmpta dictum eſt, tenditur aër in reci­
piente contentus, hic vero ſuperficiem Mercurij vaſe contenti attollit, ex
quo neceſſariò ſequitur, vtin fiſtula ſubſidat; hinc vides cuncta hæc in noſtra
hypotheſi facilè ſolvi, quæ à nonnullis alioquin inſolubilia eſſe credebantur.
Auguſtin. Nihil jam ferè eſt, quod facilè ſolvi à me non poſſit;
nonnulla indico; Primò, Muſca non volat in ſegmento CD poſt deſ­
cenſum Mercurij.
quia ſubtilis illa materia ad volatum inepta eſt,
cùm præ tenuitate facilè per meatus pennarum eat.
Secundò, Ani­
malcula ibidem moriuntur, quia materia illa tenſa inepta eſt ad
reſpirandum; immò aliquando accidit, vt animalculum ibidem in­
cluſum valde intumuerit; in veſica, de qua ſupra, perfectam habe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index