Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1
EM AEDIFICATORIAM CONSTA
re partibus diximus / et partium alias quidem
eſſe: quibus omne ædificiorum genus quale
cumque ipſum ſit contineatur: uti eſt area / tectum
et eiuſmodi.
Alias autem eſſe quibus ædifi
cia ipſa differant inter ſe.
De illorum ornamen
tis
hactenus recenſuimus quantum ad inſtitutum pertinere
uidebatur.
Nunc de his alteris dicendum eſt. Habebit quidem
hæc diſquiſitio utilitatis tantum: ut ea ne pictores quidem
uenuſtatum exquiſitiſſimi ſectatores ullo pacto ſibi caren
dum eſſe affirmaturi ſint.
Habebit etiam iucunditatis quo
ad non dico plus legiſſe non poeniteat.
Sed uelim non im
probes / ſi nouis propoſitis finibus nouis primordiis rem ag
grediemur.
Primordia quidem adituſque ex diuiſione et per
ſcriptione annotatione ue partium ex quibus tota cauſa con
ſtet rectiſſime panduntur.
Nam ueluti in ſtatua ære auro ar
gentoque mixtis conflata aliud faber ex pondere conſiderat:
aliud fictor ex lineamentis: aliud alii fortaſſis quærent.
Ita
et nos alibi partes haſce rei ædificatoriæ ita diſtribuendas di
ximus: ut ordinem ſatis aptum atque expeditum præbuerint re
cenſendi quæ illic ad eam rem facerent.
Nunc partionem præfi
niemus eam: quæ potiſſimum uenuſtati decorique ædificiorum
ſatiſfaciat magis quam utilitati ac firmitati.
Tametſi iſtiuſmo
di omnes laudes ita inter ſe conueniant: ut in qua re aliquid
horum deſideres: in ea quidem et cætera non probentur.
Aedi
ficia igitur alia publica alia ſunt priuata.
Tamen et publi
ca atque item priuata aut ſacra quidem ſunt aut profana.
De publicis ædificiis prius dicam. Vrbium moenia uete
res ſumma religione ſtatuebant et numini dicabant / in cuius
tutela futuri eſſent.
Neque ulla quidem hominum ratio
ne arbitrabantur poſſe mortalium res ſatis a quoquam mo
derari: quin inter homines contumelia atque perfidia uerſa
rentur: ſemperque uel ſuorum negligentia uel finitimorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index