Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

List of thumbnails

< >
211
211 (191)
212
212 (192)
213
213 (193)
214
214 (194)
215
215 (195)
216
216
217
217 (197)
218
218 (198)
219
219 (199)
220
220 (200)
< >
page |< < (197) of 569 > >|
217197GEOMETRIÆ
CAVALERII
LIBER TERTIVS.
In quo de circulo, & Ellipſi, ac ſolidis ab
eiſdem genitis, traditur doctrina.
131[Figure 131]
THEOREMA I. PROPOS. I.
OMnia quadrata portionis circuli, vel El-
lipſis, ad omnia quadrata parallelo-
grammi in eadem baſi, &
altitudine
cum portione conſtituti, regula baſi,
erunt, vt compoſita ex ſexta parte axis,
vel diametri eiuſdem, &
dimidia reli-
quæ portionis, ad axim, vel diame-
trum reliquæ portionis:
Eadem verò
ad omnia quadrata trianguli in ijſdem
exiſtentis erunt, vt compoſita ex dimidia totius, &
reliquæ
portionis axi, vel diametro, ad axim, vel diametrum reliquæ
portionis.
Sit circulus, vel ellipſis, EDRP, cuius axis, vel diameter, ER,
ad quem ordinatim applicetur, DP, abſcindens vtcumque portio-
nem, DEP, quæ ſumatur quoq;
pro regula, & centrum ſit, A, ac
parallelogrammum, FP, in eadem baſi, DP, cum portione, &
ea-
dem altitudine;
ſint autem primò, DF, PH, latera parallelogram-
mi, FP, parallela ipſi, ER.
Dico ergo omnia quadrata portionis,
DEP, ad omnia quadrata parallelogrammi, FP, eſſe, vt compo-
ſita ex ſexta parte, EB, &
dimidia, BR, adipſam, BR.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index