Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
< >
page |< < of 360 > >|
1AE treis in parteis ęqualeis diuiſum, ob eanque cauſſam velocitas
in E, tripla erit velocitatis acquiſitæ in Y. Sed eadem etiam
ratione velocitas in F tripla eſt velocitatis acquiſitæ in D, &
alia quælibet velocitas deſignabilis inter E, & F tripla ſem­
per eſt velocitatis alterius inter Y, & D acquiſitæ. Tota
igitur velocitas toto tempore EF acquiſita tripla eſt non to­
tius velocitatis toto tempore AD acquiſitæ, ſed velocitatis ac­
quiſitæ ſola parte primi temporis YD, quæ pluſquam tripla
eſt, totius velocitatis toto tempore AD acquiſitæ, vt per ſe
notum eſt.
Quid, negato falſo principio, notum per ſe ſit, aut
non ſit; conſtat abundè ex iam dictis.
Habes igitur heic quoque in tua, & Galilei ſententia il­
lud ipſum, quod tantopere in noſtra inſecturis.
Imò nihil minùs.
Ex quibus, opinor, iam intelligis eadem omnia, quæ tan­
quam abſurda, & inter ſe pugnantia nobis obiicis, poſſe in
te pari modo, atque impetu retorqueri.
Quid enim prohibet,
vt ego quoque velis, nolis, dicam coniunctum eſſe cum tuis
principiis neceſſariò, vt velocitas acquiſita tempore DE, du­
pla ſit velocitatis acquiſitæ tempore AD, & cùm ea tempora
æqualia ſint, manifestum conſequenter eſſe spatium ſecundo
tempore emenſum, spatij priore tempore emenſi, eſſe præcisè
duplum; ac proinde ex Galilei principiis, ac tuis, ſpatia tempo­
ribus æqualibus percurri (vt ego contendo) in continua ratione
dupla.
Id enim ex ea ſuppoſitione neceßarium est.
Cùm id totum ſit adò falſum, adeóque falsò ſuppo­
ſitum, vt ſæpiùs iam oſtenſum eſt: non eſt quòd hanc
tibi gloriationem inuideam.
Quòd ſi fortè nihilominùs reclames, contendaſque veloci-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index