Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1ſit minor, iuxta maiorem, vel minorem remotionem ipſius
ab altero latere nempe diametro, cum qua conſtituit an­
gulum.
Ac propterea in circumuolutione ipſorum circu­
lorum, etiam ad ſenſum conſtare, eandem inter ſe propor­
tionem habere lineas, quas ipſi circuli ſuper planum deſcri­
bunt, vt ſcilicet linea deſcripta à maiori iuxta maiorem cir­
cumferentiam ſit maior, quæ verò à minori deſcribitur iux­
ta propriam circumferentiam ſit minor.
Sumpſimus autem
angulum circuli de mente Ariſtotelis ſecundum præfatam
acceptionem, quam latius explicuimus quæſt.
8. nè maxi­
ma ei tribuatur improprietas locutionis explicando angu­
lum pro Sectore, vt Baldus, vel pro arcu qui ſubtenditur
angulo, vt Blancanus: Cum vnumquodque iſtorum, pro­
prium habeat vocabulum, quod Ariſtoteles non ignorabat,
eoque vſus fuiſſet, ſi idipſum per illud ſignificare voluiſſet
Vlterius verò quod prædicti circuli quando ſunt ſimul
coniuncti circa idem centrum, æquale ambo pertranſeant
ſpatium, ſiue maius illud ſit, vt rotando ſecundum abſidem
circuli maioris, ſiue minus ſecundum abſidem minoris, hoc
ferè pacto probat Philoſophus.
74[Figure 74]
Sint circa
idem punctum
A ipſi duo cir­
culi coniuncti,
maior quidem
BCDE, minor
verò FGHI.
Sintque dia­
metri maioris
BD, & EC;
minoris verò
FH, & IG ſeſe
inuicem interſecantes ad angulos rectos in centro A.
Ideo­
que quadrans circuli maioris ſit CD, minoris verò GH.
Deinde conſtituamus vtrunque circulum ad dexteram ſi­
mul moueri cum ſuo communi centro, rotando alterum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index