Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1 84[Figure 84]
LIBER TRIGESIMVSTERTIVS.
PRINCIPO igitur cùm tria
nobis
eſſent neceſſaria, con­
ſeruatio
hominum, beatitu­
do
, & generis eorum ſem­
piternitas
, conſeruationi ſen­
ſus
, beatitudini mens, ſempiternitati gene­
ris
vis genitalis, quæ propagatione natu­
ram
continuaret, attributa ſunt.
horum
cùm
tres ſint differentiæ, totidem etiam ſunt
excellentiæ
: Mens finis nobilitate: Genita­
lis
vis diuturnitate: Senſus commodorum
multitudine
præcellunt.
Etenim & ob co­
gnitionem
ipſam propriam, & mentis ſa­
lutem
ſunt.
Vnde quinque eſſe neceſſe eſt.
Ea enim, quæ nobis occurrunt, partim pro­
xima
ſunt, partim remota.
Quæ autem pro­
xima
, vel exterius occurrunt, horumque gra­
tia
ſenſus tactus eſt conſtitutus: vel intùs
aſſumuntur
, & ea cùm non niſi nobis vo­
lentibus
intus aſſumantur, olfactu antea ex­
plorare
ſatis eſt: nam iam aſſumpta, guſtus
depræhendit
.
Ea verò quæ non tanguntur,
occurrunt
autem, vt fugere poſſemus, cum
directè
obuiant, viſu præuidentur: cum au­
tem
ex obliquo, aërem mouere coguntur
atque
ſtrepitum facere, cui auditus præfici­
tur
.
Manifeſtum eſt igitur, quòd quinque
ſenſibus
opus nobis, & animalibus perfe­
ctioribus
erat: ſextum autem ſi natura con­
ſtituiſſet
, nulli vſui futurum.
Itaque tantum
erunt
quinque ſenſius.
Tentauit & hoc Ari­
ſtoteles
demonſtrare, ſed communibus aſ­
ſumptionibus
vſus eſt.
Verum verò præter
hæc
quinque ſenſilia nullum aliud in rebus
ſit
, ex finis ratione, quanquam perſpicuum
videatur
, magnam tamen habet ambigui­
tatem
: ne non lateat aliqua qualitas no­
bis
ignota: velut & id quo canes depræ­
hendunt
dominos, quanquam ad odorem
pertinere
videatur, an fortè melius eſt ali­
quid
atque præſtantius quod ſentit?
Com­
munia
verò omnibus ſenſilia, & ipſa ſunt
quinque
magnitudo, numerus, motus,
quies
, & forma.
Hæc omnia ſolus viſus
perfectè
aſſequitur, quòd illis indigeret in
luce
: tactus minus perfectè, quòd ei opus
ſit
ſolum hæc diſtinguere in tenebris, dum
oculis
non valemus: nam dum oculis vale­
mus
, ſufficit tactui, vt propria cognoſcat

ſenſilia
.
Sunt autem, calidum, frigidum, hu­
midum
, ſiccum, graue, leue, molle, durum,
lentum
, friabile, lene, aſperum.
Nobiliſſimus autem viſus inter omnia,
quæ
exterius comprehendunt: quòd procul
magis
, quòd plura, quòd exquiſitius, quòd
celerius
, quòd ſub pluribus differentiis,
quòd
diuinius.
Procul cognoſcere quis du­
bitat
, cum ſtellas aſſequatur?
Plura verò,
quòd
nihil luce aut colore certo careat, quæ
ambo
oculi ſunt obiecta prima.
Exquiſi­
tiſſimè
etiam, nam nullus ſenſus adeò mi­
nutas
rerum differentias compræhendit vt
ille
.
Celerrimè, vt cum ſolus illicò: nam
auris
ſoni aduentum expectat, & odoratus
reſpiratione
indiget.
Differentias plures
agnoſcit
colorum, & omnia ( vt dixi) com­
munia
ſenſilia, vel ſolus, vel maximè cum
ad
tactum confertur.
Diuinius, vt qui ſolus
nihil
afficiatur ſentiendo nec laboret, ſo­
luſque
intellectui inter ſenſus ſimillimus
exiſtat
.
Itaque nihil mirum eſt, ſi natura
nos
ad timorem compulit in tenebris, vtque
optimo
duce deſtitutos.
Ergo non nigredo
non
obſcuritas tenebrarum nos ad timen­
dum
impulit, ſed quòd oculi auxilio ca­
rentes
, imbecilles & omni iniuriæ expoſiti
videamur
.
Quòd autem ita ſit, oſtendit ſo­
cietas
, quæ timorem alleuiat, cum tamen
nigredo
, & obſcuritas maneant: vixque vl­
lus
, ſit qui inter multos familiares etiam
in
denſiſſimis tenebris timeat, quodque in
ignotis
locis, & inſolitis magis timea­
mus
, quam conſuetis.
Igitur oculi ipſi pro
tot
amicis ac ſatellitibus ſunt præſidio.
Ea
de
cauſa ſolùm oculum natura muniuit pal­
pebris
, vt ſolus tanquam rex nec inuitus la­
borare
cogeretur, nec cum nollet ociari,
ſed
arbitrium videret, quæ vellet, abſtine­
ret
ſi odiſſet.
At auris etiam, quæ nolit,
cogitur
audire, & tactus ſentire.
Tenuiſſi­
autem ſubſtantiæ oculum eſſe ac ſen­

tiendi
viſum, indicant tria: quòd exquiſi­
tiſſimè
diiudicet, quòd imago rei viſæ in
nullo
ſubiecto conſtat: nam ſi conſtaret,
in
aere maximè haberet ſedem, atque ob
id
flatibus ventorum velleretur, quod haud
contingit
: denique quod Venere, proflu­

uio
ſanguinis, & his, quæ ſanguinem
cogunt
maximè lædatur: igitur optimum
in
nobis etiam eſt, quod ſubtiliſſimum.
Hic ſenſus in aqueo collocatur, tum quia
lucem
, & lumen in perſpicua re collocari ne­
ceſſe
erat: at diximus aërem miſtionem non
ingredi
, itaque in ſola aqua conſtitui poterat?
ſpiritus etiam in calido vel ſicco tam tenues
conſumpti
fuiſſent.
Nec neceſſaria fuit ſicci­

tas
ad continendum ſpecies, vt iudicium ſe­
quatur
, cum lux ac lumen maneant.
Sonus
verò
cùm haud maneat, ſeruari in ſenſu de­
buit
, vt iudicium ſequeretur: ob id ſonus in
ſicco
poſitus fuit.
Igitur quia oculus in frigi­
do
, & humido, odoratus facultas in calido, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index