Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tus, eaſque.
conferunt inter ſe, cum Ariſtoteles eius terminos aſſumat. Deinde oppugnant placi­
tum Ariſtotelis qui vltimum non eſſe rerum definitioni, hi verò ortui adſcribunt.
Prætereà pri­
mum eſſe ſubſtantiis, atque omnino permanentibus, cùm ipſi tribuant id motui, atque iis quæ
fiunt cum motu, quatenus complectuntur motum.
Mitto nunc, quòd ſubſtantiam non cum
motu generari autumant, id quod fuit nobis anteà confutatum.
Ita ergo regulæ iſtæ Latino­
rum à ſententia philoſophi valde admodum diſtant.
C
D
E
a 1. de cauſ­
ſis planta­
rum c. 13.
F
G
H
A
Quæ ſit germana Philoſophi ſententia de terminis mutationum. Cap. XXXI.
ARBITROR equidem Ariſtotelem omnem rem paucioribus, atque illis quidem arctiori­
bus regulis comprehendiſſe.
primum enim diſtribuit res in ſucceſsiuas, atque permanen­
teis, in eas ſcilicet quæ ſunt per parteis, quin potius per terminos ſuos, & eas quarum omnes par­
tes ſunt ſimul.
Nam in vnoquoque quod ſpectatur ſub ratione quanti, eſt aliquod indiuiduum
quod quidem in extremis eſt actu, inter extrema verò poteſtate, atque in extremis habet vnam
rationem duntaxat, vel initij, vel finis, intra extrema duplicem rationem obtinet, finis quidem,
ſi partem præcedentem reſpicias, initij verò, ſi ſubſequentem.
id proptereà partes continuorum

inter ſe connectuntur & continuantur: ita punctum in linea, linea in ſuperficie, ſuperficies in ſo­
lido; inſtans quod nos momentum, ſiue punctum dicimus, in tempore, mutatum eſſe in motu ta­
lem vim habent: & hæc ſola ſunt in iis quę ſucceſsiua exiſtunt, partibus antecedentibus iam abo­
letis, ſubſequentibus verò non dum exiſtentibus: talia verò ſunt, motus & tempus, ſed cùm tem­
pus æternum ſit, neque cęperit, neque deſinere poſsit in Schola Peripatetica, terminos non ha­
bet, niſi poteſtate.
quòd ſi termini illius aliquando aſsignantur, non ſunt eius ſimpliciter, ſed vt ap­
plicatur ad res in tempore exiſtenteis, quarum eſt initium & finis.
ita quoque de conuerſione qui
motus perpetuus eſt, dicere oportet: nullus enim terminus eſt in ea, quin ſit ſimul finis & initium,
ac termini puncto in aliqua cęli ſede notato ſola cogitatione capiuntur.
Reſtat igitur alter mo­
tus qui perpetuus non eſt.
Conſtat hic è duobus terminis inter ſeſe diſtinctis termino à quo, &
termino ad quem in cuius vtriuſque parte eſt, dum eſt actu motus.
verùm quia terminus à quo
reuera locum priuationis obtinet, terminus autem ad quem formæ & finis, & omnino rei quæ
ſit; ei verò, quod eſt, & fini, & formæ denominatio rerum tribuitur potiusquàm priuationi, & ei,
quod non eſt.
Tùm prætereà quoniam interitus per ſe non expetitur à natura, ſed ortus; eius

autem gratia paratur interitus: etiam fit, vt generationi ipſi potiusquàm interitui motus condi­
ditiones tribuantur: hæc verò tendit ad formam.
Accedit eodem, quòd termini illi ſunt in re­
bus ſenſilibus qui indicari poſſunt, ſi igitur notetur terminus à quo ſimpliciter, non dum eſt mo­
tus.
quidquid ſuccedit tribuendum termino ad quem; at poſtquam aliquid acceſsit de termino
ad quem, iam motus eſt, non autem terminus: quippequòd eius partes ſunt motus; id enim ſibi
vult, eſſe diuiduum in infinitum.
Ergo ab inito non datur primum mutatum eſſe: at cùm ter­
minetur motus forma, eaque.
adueniente ceſſet, hęc autem verè eſt: ideò datur vltimum mo­
tus, quod eſt ipſa forma, qua omnes motus proprio iure terminantur.
Hoc ergo loco aduerto
tu diligenter, vt ab aliis auctoribus diſcedamus.
Etenim ipſi ſecernunt motum à termino ad
quem, & de motu ſine termino ad quem iudicium ferunt id cuius eſt eſſentia, ab eſſentia ſua ſe­
parantes: nos motum cum termino accipimus, eaque.
ratione de illius terminis decernimus. Illi
ſumunt de motu non eſſe; nos, quia motus forma terminatur à qua eſt omne eſſe, deſcribimus
ipſum per eſſe.
Tertio illi eodem modo de motu ſtatuunt, & de iis quæ cum motu parantur:
nos hæc de motu ſimpliciter, ab Ariſtotele decreta fuiſſe credimus.
Illi motui binos terminos

priores, binoſque.
poſteriores adſcribunt; nos tantum duos: alterum à principio qui negatione ſi­
gnificatur, alterum à fine qui notatur affirmatione.
Ii demum etiam volunt notari terminos,
cùm ſecundùm extentionem & quantitatem, tùm etiam ſecundùm gradum: at nos ſolùm termi­
nos ab Ariſtotele deſcriptos eſſe dicimus qui reſpiciunt gradum & ordinem perfectionis; quan­
dò illud incertum eſt, nec perpetuum in omni mutatione, neque etiam in eadem ſpecie mutatio­
nis: nam poteſt lac totum concreſcere, poteſt etiam affici particulatim: at gradus & ordo per­
fectionis in natura certus & perpetuus eſt.
Nunc ad reliqua tranſeamus quæ permanentia nomi­
nantur.
Hæc cùm fiant vel per generationem, vel ſine generatione, & indiuiduè: de poſtremis
hiſce ſolum id habemus ex Ariſtotele, quòd ſimul fiunt & ſunt; ſimul intereunt & interierunt,
& prætereà nihil.
Sed ea fortaſſe quæ ſubiicientur, attinentia ad alteram partem permanentium
cum iis quæ de ſucceſsiuis ſtatuimus, præbebunt occaſionem, niſi fallor, etiam enucleandi proprie­
tateis illorum, ſi quæ ſunt.
Inde verò res omnis intelligetur, ſi ante expoſuerimus, quemadmo­
dum ſe habeat motus per quem, ſeu cum quo ipſa producuntur, hic obitur inter contraria, atque
inter priuationem & formam: modò à priuatione tendens ad formam, modò contra à forma
ad priuationem; & dum tendit à priuatione ad formam habens rationem generationis, ſiue

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index