Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 258 > >|
1
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
cum subito validi venti conlecta procella
nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
turbine versanti magis ac magis undique nubem
cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.

nec mirum, cum plena animae vensicula parva
saepe ita dat torvum sonitum displosa repente.

Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
ut sonitus faciant.
etenim ramosa videmus
nubila saepe modis multis atque aspera ferri
scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.

fit quoque ut interdum validi vis incita venti
perscindat nubem perfringens impete recto.

nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
hic ubi lenior est, in terra cum tamen alta
arbusta evolvens radicibus haurit ab imis
sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
fulminis, haec multo si forte umore recepit
ignem, continuo ut magno clamore trucidet;
ut calidis candens ferrum e fornacibus olim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index