Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
121
121 (95)
122
122 (96)
123
123 (97)
124
124 (98)
125
125 (99)
126
126 (100)
127
127 (101)
128
128 (102)
129
129 (103)
130
130 (104)
< >
page |< < (194) of 376 > >|
218194M. VITRUVIIP. DE ARCHITECTURA quo ſacilius ex his perſcriptionibus eligant homines aquae fontes, qui-
bus ad uſum ſalientes poſſint ad civitates municipiaque perducere.
Nul-
la enim ex omnibus rebus tantas videtur habere ad uſum neceſſitates,
quantas aqua.
Ideo quod omnium animalium natura ſi frumenti fructu
privata fuerit, arbuſtisve, aut carne, aut piſcatu, aut etiam qualibet ex
his reliquis rebus eſcarum utendo poterit tueri vitam;
ſine aqua vero
nec corpus animalium, nec ulla cibi virtus poteſt naſci, nec tueri, nec
parari;
quare magna diligentia induſtriaque quaerendi ſunt et eligendi
fontes ad humanae vitae ſalubritatem.
CAPUT V.
De aquarum experimentis.
Expertiones autem et probationes eorum ſic ſunt providendae. Si erunt
proſluentes et aperti, antequam duci incipiantur, aſpiciantur, animoque
advertantur qua membratura ſint qui circa eos fonte habitant homines.
Et ſi erunt corporibus valentibus, coloribus nitidis, cruribus non vitioſis,
non lippis oculis, erunt probatiſſimi.
Item ſi fons novus fuerit foſſus et
in vas Corinthium ſive alterius generis, quod erit ex aere bono, ea a-
qua ſparſa, maculam non fecerit, optima erit.
Itemque in aheno ſi ea
aqua defervefacta et poſtea requieta et defuſa fuerit, neque in ejus ahe-
ni fundo arena aut limus invenietur, ea aqua erit item probata.
Item
ſi legumina in vas cum ea aqua conjecta ad ignem poſita, celeriter per-
cocta fuerint, indicabunt eam aquam eſſe bonam et ſalubrem.
Non etiam
minus ipſa aqua, quae erit in fonte, ſi fuerit limpida et perlucida, et
quocumque pervenerit aut perfluxerit, ſi muſcus non naſcetur, neque
juncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit, ſed pu-
ram habuerit ſpeciem, innuetur his ſignis eſſe tenuis et in ſumma ſalu-
britate.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index