Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <s id="s.001775">
                <pb xlink:href="079/01/260.jpg" pagenum="211"/>
              Omnia quo pacto fiant, quareve creentur,
                <lb/>
              Cum bene cognoris, elementis reddita quae sint.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001776">Nunc age, quae ratio terrai motibus extet,
                <lb/>
              Percipe, & imprimis terram fac ut esse rearis
                <lb/>
              Supter item, ut supera est, ventis, atque undique plenam
                <lb/>
              Speluncis; multosque lacus, multasque lacunas
                <lb/>
              In gremio gerere, & rupes, deruptaque saxa:
                <lb/>
              Multaque sub tergo terrai flumina tecta
                <lb/>
              Volvere vi fluctus, summersaque saxa putandum est.</s>
              <s id="s.001777">
                <lb/>
              Undique enim similem esse sui, res postulat ipsa.</s>
              <s id="s.001778">
                <lb/>
              His igitur rebus subiunctis, suppositisque,
                <lb/>
              Terra superne tremit magnis concussa ruinis,
                <lb/>
              Subter, ubi ingentis speluncas subruit aetas.</s>
              <s id="s.001779">
                <lb/>
              Quippe cadunt toti montes, magnoque repente
                <lb/>
              Concussu late disserpunt inde tremores:
                <lb/>
              Et merito, quoniam plaustris concussa tremiscunt
                <lb/>
              Tecta viam propter non magno pondere tota.</s>
              <s id="s.001780">
                <lb/>
              Nec minus exultant, ubi currus cumque equitum vi
                <lb/>
              Ferratos utrimque rotarum succutit orbes.</s>
              <s id="s.001781">
                <lb/>
              Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lacunas
                <lb/>
              Gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
                <lb/>
              Ut iactetur, aquae fluctu quoque terra vacillet:
                <lb/>
              Ut vas in terra non quit constare, nisi humor
                <lb/>
              Destitit in dubio fluctu iactarier intus.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001782">Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
                <lb/>
              Conlectus parti ex una procumbit, & urget
                <lb/>
              Obnixus magnis speluncas viribus altas;
                <lb/>
              Incumbit tellus, quo venti prona premit vis:
                <lb/>
              Tum, supera terram quae sunt extructa domorum,
                <lb/>
              Ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
                <lb/>
              Inclinata tument in eandem Prodita partem,
                <lb/>
              Protractaeque trabes impendent ire paratae.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>