Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Omnia quo pacto fiant, quareve creentur,
Cum bene cognoris, elementis reddita quae sint.

Nunc age, quae ratio terrai motibus extet,
Percipe, & imprimis terram fac ut esse rearis
Supter item, ut supera est, ventis, atque undique plenam
Speluncis; multosque lacus, multasque lacunas
In gremio gerere, & rupes, deruptaque saxa:
Multaque sub tergo terrai flumina tecta
Volvere vi fluctus, summersaque saxa putandum est.

Undique enim similem esse sui, res postulat ipsa.

His igitur rebus subiunctis, suppositisque,
Terra superne tremit magnis concussa ruinis,
Subter, ubi ingentis speluncas subruit aetas.

Quippe cadunt toti montes, magnoque repente
Concussu late disserpunt inde tremores:
Et merito, quoniam plaustris concussa tremiscunt
Tecta viam propter non magno pondere tota.

Nec minus exultant, ubi currus cumque equitum vi
Ferratos utrimque rotarum succutit orbes.

Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lacunas
Gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
Ut iactetur, aquae fluctu quoque terra vacillet:
Ut vas in terra non quit constare, nisi humor
Destitit in dubio fluctu iactarier intus.

Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
Conlectus parti ex una procumbit, & urget
Obnixus magnis speluncas viribus altas;
Incumbit tellus, quo venti prona premit vis:
Tum, supera terram quae sunt extructa domorum,
Ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
Inclinata tument in eandem Prodita partem,
Protractaeque trabes impendent ire paratae.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index